Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1ſit longum pedes nouem & palmum: altiore eius parte altum pedes octo.
Eius uerò, qui à latere dextro eſt, ſpacium ſit longum pedes quinque & pal­
mum, altitudo alteri æqualis: uterque autem fornix æque altus exiſtat ac mu­
rus communis.
His certe fornicibus et muro communi, muri camini innixi obli
que aſſurgentes ſic contrahuntur ut ſuprema parte, qua fumus ductatur, ſpa­
cium fiat longum pedes octo, latum pedem & palmos tres.
Quartus uerò
camini paries eſt rectus ille ſuper ſecundum murum longum ſtatutus.
Vt au­
tem
murus medius communis eſt duabus fornacibus, ita murus ſuperſtructus
duobus caminis: atque hoc ſane modo ſe habeant alij camini.
Ac primò quæque
fornax longa ſit pedes ſex, & palmos duos, lata pedes tres & palmos duos,
alta cubitum.
Cuiuſque etiam pars poſterior, ad ſecundum murum longum:
prior, uacua.
Primæ latus dextrum item uacuum & decliue, ut recrementa
detrahi poſſint: ſiniſtrum ad murum communem, ubi murum, ex lateribus lu
to conglutinatis factum, habeat, qui murum communem ab iniuria ignis tuea­
tur atque defendat: contra ſecundæ fornacis latus ſiniſtrum uacuum ſit, dextrum
ad murum communem: ubi etiam ipſi ſuus murus, qui igni tutamentum ſit.
De­
inde cuiuſque fornacis pars prior extruatur ſaxis quadrangulis, media terris
compleatur: tum quæque ſornacum ad ſeeundum murum longum, qua in ei­
us foramine & fornice, qui à tergo eſt, collocatur fiſtula ærea, foueam habe­
at rotundam, latam pedes duos & totidem palmos, quæ à muro communi ab
ſit pedes tres.
Poſtremò ſub cuiuſque fornacis fouea ad altitudinem cubiti ſit
latens humoris receptaculum, alijs aſſimile: cuius canalis ſtructilis penetrans
in ſecundum murum longum declinet ad latus, dextrum quidem primæ for­
nacis, ſiniſtrum uerò ſecundæ.
Magiſter autem primò catinum, ſi æs proxi­
mis diebus in eo fuit confectum, excindat ſpatha lata digitos tres, longa to­
tidem palmos: cui manubrium ferreum ſit longum pedes duos, craſſum ſeſ­
quidigitum: ligneum uerò, in eo incluſum, teres, & longum pedes quinque,
craſſum ad digitos duos.
Deinde altera ſpatha exciſoria eundem catinum æ­
quet: ipſa ſit lata palmum, longa palmos duos.
Eius manubrium, partim fer
reum, partim ligneum, omnino ſimile priori.
Tum puluerem terrenum & car
bonum in eum inijciat, aquam affundat, ſcopis, quibus pertica eſt infixa, uer
rat.
Mox in eundem catinum conijciat puluerem compoſitum: qui habeat
pulueris carbonum cribrati ciſia duo, pulueris terreni item cribrati totidem
ciſia, arenæ fluuiatilis, quam cribrum anguſtiſſimum tranſmiſit, alueos ſex.

Is puluis æque ac ille, quo excoctores utuntur, aqua conſperſus, priuſquam
conijciatur in catinum, madefiat, ut manibus niuis inſtar in pilæ figuram for­
mari poſſit.
Iniectum primò magiſter pugnis æquet atque tundat: deinde du
obus piſtillis ligneis: quorum utrunque longum ſit cubitum: utrunque habeat
utrinque caput teres, ſed alterum latum palmum, alterum tres digitos: utrunque
in
medio ſit anguſtius, ut manu teneri poſſit.
Tum iterum in catinum conij­
ciat puluerem madefactum, iterumque eum pugnis æquet, ac ijſdem & piſtil­
lis tundat: quinetiam aſcendens & digitis inſiſtens, marginem catini plantis
æquet.
Poſtea catino æquato, ſiccum puluerem carbonum inſpergat, & ite­
rum eundem piſtillis tundat: ſed prius anguſtioribus eorum capitibus, po­
ſterius latioribus.
Deinde catinum percutiat marculo ligneo, longo pedes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index