Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 136[Figure 136]
Sed panes ex lapide fiſſili æroſo excocto confecti, primo proijciuntur in
terram ut diſrumpantur, deinde faſcibus uirgultorum ſubiectis imponun­
tur fornacibus: tum his accenſis cremantur plerunque ſepties, raro nouies: quod
dum fit, ſi fuerint bituminoſi, tunc etiam bitumen ardet & redolet.
Hæ for­
naces ſtructuram habent ſimilem ſtructuræ fornacum, in quibus uenæ ex­
coquuntur, niſi quod ex priore parte pateant: altæ uerò ſunt pedes ſex: la­
tæ, quatuor: quod genus fornaces tres uni, in qua conflantur panes, ſuffici­
unt.
Primo autem in prima fornace cremantur: deinde cùm refrigerati fue­
rint, translati in ſecundam rurſus cremantur: tum deportantur in tertiam: po
ſtea reportantur in primam: conſeruaturque is ordo uſque dum ſepties uel no
uies crementur.
Panes A. Faſces uirgultorum B. Foruaces C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index