Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1bili, nonnullam vim magneticam breviſſimo tempore
poſſit accipere.
Nempe ſi ſit oblongum, nullâ tali vi
adhuc imbutum, & unâ ſuâ extremitate verſus Ter­
ram inclinetur, protinus ex hoc ſolo acquiret, in iſtâ
extremitate verſus Terram inclinatâ, vim poli Auſtra­
lis in his Borealibus regionibus; & momento illam
amittet, ac planè contrariam acquiret, ſi eadem ejus
extremitas attollatur, & oppoſita deprimatur.
CLXV.
Cur ipſa etiam terra
vim magneticam fer­
ro tribuat d.
25
5

Sed ſi quaeratur, cur iſta vis in Terrâ, maximo ma­
gnete, debilior ſit quàm in aliis minoribus, reſpondeo,
me non putare illam eſſe debiliorem, ſed potiùs multò
fortiorem, in mediâ illâ Terrae regione, quam totam
particulis ſtriatis perviam eſſe ſuprà dictum eſt b; ve­
rum iſtas particulas ſtriatas, ab ipſâ egreſſas, maximâ
ex parte reverti per interiorem illam ſuperioris Terrae
regionis cruſtam, ex quâ metalla oriuntur, & in quâ
ſunt etiam multi meatus iis recipiendis idonei; atque
idcirco perpaucas uſque ad nos pervenire.
Judico
enim iſtos meatus, tum in illâ cruſtà interiore, tum
etiam in magnetibus, & ferri ramentis, quae in venis
hujus exterioris continentur, planè alio modo con­
verſos eſſe, quàm meatus mediae regionis: ita ut par­
ticulae ſtriatae, quae per hanc mediam regionem ab
Auſtro ad Boream fluunt, revertantur à Boreâ ad
Auſtrum per omnes quidem ſuperioris partes, ſed
praecipuè per ejus cruſtam interiorem, itemque per
magnetes & ferrum exterioris; quò cùm maxima
earum pars ſe conferat, paucae ſuperſunt quae per
hunc noſtrum aerem, & alia circumjacentia corpora,

CLXVI.
Cur vis magnetica in
Terrâ debilior ſit,
quàm in parvis ma­
gnetibus a.
10
15
20
25
NDEX
PRINCIPIORUM PHILOSOPHIAE
________
piAvertissement
III
EPISTOLA DEDICATORIA
I
________
PARS PRIMA.
De principiis cognitionis humanae.
p
1.

Veritatem inquirenti, ſemel
in vitâ de omnibus, quan­
tum fieri poteſt, eſſe dubi­
tandum
5
2.

Dubia etiam pro falſis ha­
benda
È
3.

Hanc interim dubitationem
ad uſum vitae non eſſe re­
ferendam
È
4.

Cur poſſimus dubitare de
rebus ſenſibilibus
È
5.

Cur etiam de Mathematicis
demonſtrationibus
6
6.

Nos habere liberum arbi­
trium, ad cohibendum aſ­
ſenſum in dubiis, ſicque ad
errorem vitandum
È
7.

Non poſſe à nobis dubitari,
quin exiſtamus dum dubi­
tamus; atque hoc eſſe pri­
mum, quod ordine philo­
ſophando cognoſcimus
È
8.

Diſtinctionem inter animam
&scorpus, ſive inter rem
cogitantem & corpoream,
hinc agnoſci
7
9.

Quid ſit cogitatio
È
10.

Quae ſimpliciſſima ſunt &
per ſe nota, definitionibus
Logicis obſcuriora reddi.

&stalia inter cognitiones
ſtudio acquiſitas non eſſe
numeranda
8
11.

Quomodo mens noſtra no­
tior ſit quàm corpus
È
12.

Cur non omnibus aeque
innoteſcat
9
13.

Quo ſenſu reliquarum re­
rum cognitio à Dei cogni­
tione dependeat
È
14.

Ex eo quòd exiſtentia ne­
ceſſaria in noſtro de Deo
conceptu contineatur, rectè
concludi Deum exſiſtere
10
15.

Non eodem modo in alia­
rum rerum conceptibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index