Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1dominis ſuo quodam iure abripit: qua de cauſa experientiſſimus quiſque ex­
coctor alios ſeparatim ab alijs excoquit: & quidem minutulos in latiore for
nace: mediocres, in media: maiuſculos, in anguſtiore.
Quinetiam cùm minu
tulos excoquit, leni follium flatu utitur: cùm mediocres, mediocri: cùm ma­
iuſculos, uehementi.
Nam ſi primos excoquit, lento igni indiget: ſi alteros,
mediocri: ſi tertios, acri.
Multo tamen minus acri quàm cùm uenas uel auri
uel argenti, uel æris excoquit.
Cùm autem in hoc labore continenter tres di
es & noctes, ut fieri ſolet, excoctores operam conſumpſerint, lapillorum mi­
nutulorum maius pondus conflare poſſunt, quod cito liqueſcant: maiuſcu­
lorum minus, quod tardè: mediocrium mediocre, quod medio modo ſe ha
beant: qui tamen in fornace, modò latiore, modò mediocri, nunc uerò angu
ſtiore non facta, lapillos omnes excoquunt, hi, ut magnum damnum non fa­
ciant, primò in eam minutulos inijciunt, deinde mediocres, tum maiuſculos,
poſtremò non ſatis puros: atque, ut conuenit, follium flatum immutant.
Ne ue­
rò lapilli prius ex magnis carbonibus, in fornacem iniectis, deuoluantur in
catinum quàm ex eis plumbum confletur, excoctor paruis utitur: atque primò
tales carbones, aqua madefactos, inijcit in fornacem, deinde lapillos, tum i­
terum ac ſæpius uiciſſim carbones et lapillos.
Sed lapilli collecti ex materia,
quæ diebus æſtiuis in foſſa, in quam immittitur riuus, lauatur, hybernis in
laminam ferream foraminum plenam coniecta, excoquantur in fornace pal
mum latiore quàm ea eſt in qua minutuli lapilli, ex terra effoſſi, conflantur:
ſed ad eos excoquendos uehementiore flatu follium, & acriore igni opus eſt
quàm ad maiuſculos excoquendos.
Verùm quicunque lapilli coquuntur, ſi
prius plumbum ex fornace effluit, multum ex eis conficitur: ſi recrementa, pau
cum.
Cum ipſis enim permiſcetur: quod tunc accidere ſolet, cùm lapilli uel
minus puri, uel ferrugine, quæ ſatis cremata non fuit, infecti in fornacem con
iecti
fuerint, uel plures quàm oportet: tunc enim, quanquam puri ſunt & fa­
cile liqueſcunt, ſimul cum recrementis, cum quibus miſcentur, aut effluunt,
aut in fornace adeo ſubſidunt, ut munere excoquendi neceſſariò intermiſſo
refringenda ſit.
Quoties aut: recrementa de plumbo per decliue officinæ ſo
lum defluxerint, & rutro detracta fuerint, toties os catini aperiatur, & plum
bum deriuetur in alterum catinum: quod quamprimum effluxerit os luto
cum puluere carbonum permiſto rurſus obturetur.
In hoc catino prunæ in­
ſint, ne plumbum mox effundendum refrigeſcat: ex eo, ſi tam impurum fue­
rit, ut opera inde formari non poſſint, effuſo conficiantur panes recoquen­
di in foco, de quo paulo poſt dicam: ſi purum, ſtatim æreæ laminæ craſſæ ſu
perfundatur prius rectis lineis, deinde ſuper eas tranſuerſis ut cancelli fiant:
quorum ſinguli ferro ſignatorio in eos impreſſo ſignentur, ſi plumbum ex
lapillis effoſſis conflatum fuerit, unum tantummodo ſignum, magiſtratus
ſcilicet imprimi ſolet: ſi ex lapillis ſola lotura collectis, duo magiſtratus &
furca, qua lotores utuntur: tum ex id genus cancellis plerunque tribus ligneo
malleo compactis & coagmentatis formetur una maſſa.
Recrementa uerò
detracta mox batillo ferreo conijciantur in lacuſculum ex una arbore caua­
tum, & agitata purgentur à carbonibus: tum exempta contundantur malleo
ferreo quadrangulo: deinde cum lapillis proxime coquendis recoquantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index