Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
Cvm ſemper fuerit inter homines ſumma de metallis diſſenſio, quod
alij
eis præconium tribuerent, alij ea grauiter uituperarent, uiſum mihi
eſt
, antequam metallica præcepta tradam, ueritatis inueſtigandæ cauſa
rem
ipſam diligenter expendere.
Ordiar autem ab utilitatis quæſtione,
quæ
duplex eſt, aut enim quæritur, utilis nec ne ſit ars metallica his qui
uerſantur
in eius ſtudio: aut reliquis hominibus utilis ne ſit, an inutilis.

Qui
metallicam cenſent inutilem eſſe his, qui ſuum ſtudium in ipſa collo­
cant
, aiunt primo uix centeſimum quemque fodientem metalla, uel id genus
alia
, fructus ex ea re capere.
Sed metallicos, quia omnes ſuas opes certas
& bene conſtitutas committunt dubiæ & lubricæ fortunæ, plerunque ſpe
falli
, ſumptibusque & iacturis exhauſtos amariſsimam tandem uitam, & mi­
ſerrimam
degere.
Verum iſti non uident quantum diſtet doctus & uſu pe­
ritus
metallicus ab artis ignaro atque imperito, hic ſine ullo delectu & diſ­
crimine
fodit uenas, ille eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel ni­
mis
anguſtas & duras, uellaxas & putres, ex eo colligit ipſas utiliter fodi
non
poſſe: itaque fodit ſelectas tantum: quid igitur mirum?
rerum metalli­
carum
imperitum damnum facere?
peritum uero fructus ex foſsione cape­
re
uberrimos?
Contingit idem agricolis. Nam qui terram arant, ſiccam pa
riter
& denſam & macram, eique mandant ſemina, tantam non faciunt meſ­
ſem
, quantam hi qui ſolum pingue ac putre colunt, & in eo faciunt ſemen­
tem
.
Cum autem multo plures metallici ſint artis imperiti quàm periti, fit
ut
metallorum foſsio perpaucis emolumento ſit, detrimentum afferat mul­
tis
.
Siquidem uulgus metallicorum, quod eſt cognitionis uenarum rude ig
narumque
, non raro & operam & oleum perdit.
Id enim magna ex parte ſo­
let
accurrere ad metalla, cum uel propter magnum & graue æs alienum, quo
ſe
obſtrinxit, mercaturam depoſuerit, uel laboris commutandi gratia relique­
rit
falcem & aratrum.
Quamobrem ſi quando incidit in uenas metallorum
aliorúmue
foſsilium fœcundas, id bona magis fortuna accidit, quàm ali­
qua
ſubtili animaduerſione.
Quod autem metallica multos auxerit diui­
tijs
ex hiſtorijs intelligimus, etenim inter ſcriptores antiquos conſtat ali­
quot
reſ pub.
florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex
metallis
eorúmue ramentis diuites eſſe factos.
Quam rem multis claris &
illuſtribus
exemplis uſus, in primo libro De ueteribus & nouis metallis
inſcripto
dilataui atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam
ſuis
cultoribus eſſe utiliſsimam.
Dein de ijdem reprehenſores dicunt me­
tallicæ
quæſtum minime eſſe ſtabilem, magniſque laudibus efferunt agricul­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index