Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Sed iam tempus eſt ut ad ſecundam operam ueniamus. Mane artifex pri
mò accipiens batilla prunarum duo, ea inijcit in catinum iuxta fiſtulas nari­
um per foramen: deinde per idem foramen imponit ligna abiegna uel picea
ſtri parua, qualia ſolent ea eſſe, quibus piſces coquimus: tum machinæ, depri
mentis tigilla follium, fores attollit ut uerſari poſſit: atque ita ſpacio unius ho
ræ plumbum miſtum liqueſcit: quod cùm factum fuerit quatuor ligna, lon­
ga pedes duodecim, per poſtremum operculi foramen imponit, & totidem
per canaliculum: quæ ligna, ne catinum uitient, premendo utrinque ſuſtinent
ſcamna: ea ſunt tigna longa pedes tres, lata palmos duos et totidem digitos,
craſſa palmos duos: quibus utrinque ſunt duo pedes diuaricati.
Ad ſcamnum
præterea ante canaliculum locatum apponit laminam ferream, ne ſpuma ar
genti, cùm ipſam ex catino extrahit, ei in calceos inſiliat, pedesque & crura of
fendat: quinetiam reliquos panes batillo uel furca ferrea lignis iam dictis im
ponit per poſtremum operculi foramen.
At argentum rude purum, aut
plumbei coloris uel cinerei, uel rubri, uel denique alterius dilatatum & conci
ſum atque calefactum in catinis ferreis, tunc in liquidum plumbum, cui argen
tum immiſtum eſt, quod, ut ſæpius dixi, nominatur ſtannum, infunditur: ac
ſic quod impurum eſt, ab eo ſeparatur.
Verùm cùm ligna oblonga priore
parte fuerint combuſta, tum cuneos ferreos longos pedes quatuor, priore par
te latos digitos duos, deinde ſeſquidigitum latos & craſſos, magiſter mal­
leo in ea impellit, atque ipſis promouet: iacent uerò cunei in ſcamnis.
At alij
cùm ſeparant metalla, duo eiuſmodi ligna imponunt in catinum per foramen,
quod eſt inter folles: totidem per poſtremum foramen, unum per canalicu­
lum: ſed his maiore lignorum numero, nempe ſexaginta, opus eſt: cùm illi li
gnis quadraginta operam perficere poſſint.
Cùm uerò plumbum duabus
horis ita fuerit calefactum, tum id ipſum commouet conto uncinato, ut magis
calefiat.
Quod ſi difficulter ſeparatur ab argento, in ſtannum liquefactum in­
ijcit æs & puluerem carbonum.
Si uerò miſtura auri argentoſi cum plum­
bo uel ſtannum ex uena contraxit impurum quiddam, in id inijcit portio­
nes, aut pares, uel ergo aridæ uini fecis & uitri Veneti, ſiue ſalis ammoniaci,
uel uitri Veneti, & ſaponis item Veneti: aut impares, nempe aridæ uini fecis
duas, ferruginis unam.
Sunt qui ſingulis compoſitionibus admiſcent halini
tri particulam.
Ad miſturæ autem centumpondium adijcitur pulueris bes,
aut libra, aut libra & triens: prout magis uel minus impura fuerit.
Puluis cer
te id, quod impurum eſt, ab ipſa miſtura ſeparat.
Tunc uerò plumbi, cum car­
bonibus permiſti, quaſi cutem quandam rutro per canaliculum extrahit: eam
plumbum cùm calefit, gignit, ſed ut minus multam gignat, conto frequenter
commouendum eſt: deinde ad horæ partis quartæ ſpacium catinus combibit
plumbum.
Eo autem tempore, quo penetrat in ipſum, ſalit & bullit: tum ma
giſter cochleari ferreo haurit paucum plumbum, quod experitur atque ex eo
cognoſcit, quanta argenti portio in ea miſtura tota inſit.
Cochleare uerò la­
tum eſt digitos quinque: eius manubrij pars ferrea longa eſt pedes tres, lignea
totidem.
Poſtea conto extrahit ſpumam argenti: quæ fit ex plumbo & ære,
ſi id quoque inerit in miſtura, uſtis: quare rectius ſpuma plumbi quàm argen
ti diceretur.
Etenim uitium argenti tunc nullum eſt, ſed plumbum & æs ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index