Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1erecta in terga proximorum incumbant, ſuſtineantque tectum è tegulis coctili
bus
factum.
In hac domicilij parte ad ſecundum murum longum ſint quatuor forna
ces
, in quibus plumbum ab argento ſeparatur: atque machinæ, quibus earum
opercula
de catinis leuantur: quinetiam domicilij pars, quæ eſt inter primum
murum longum, & partem ſecundi muri longi interciſam, in qua eſt pilum, quo
panes
ærei franguntur: & quatuor pila, quibus cadmiæ, quæ decutiuntur è
parietibus
fornacum, ſubiectæ franguntur & comminuuntur: atque lateres, ſu­
per
quos panes ærei fathiſcentes ſtatuti torre fiunt, tectum habeat uſitatum: ut
etiam
ea quæ eſt inter ſeptimum murum tranſuerſum, & duo decimum atque de­
cimum
tertium
: ac cui à lateribus ſunt quintus murus longus, & ſextus & terti
us
.
Quæ domicilij pars diſtribuatur in duas partes: in quarum priore ſtatua
tur
fornacula, in qua artifex experiatur metalla, & puluerem oſſium comminu­
torum
unà cum alijs conſeruet: in altera conficiatur puluis, ex quo foci & ca
tini
fornacum fiunt.
Sed extra domicilium ad tergum quarti muri longi prope
ſtium
officinæ ad ingredientis læuam ſit focus, in quo ex magnis plumbi maſſis
liquefactis
fiant minores, ut facilius appendi poſſint.
Tam enim plumbeæ
maſſæ
quàm ærei panes debent primò præparari, ut appendi, & certo pon­
dere
in fornacibus coqui & commiſceri poſſint.
Sed focus, ut inde ordiar, in
quo
liquandæ ſunt maſſæ plumbeæ, longus ſit pedes ſex, latus quinque, ab
utroque
latere, munito ſaxis in terra partim defoſſis, ſed altioribus quàm fo­
cus
palmo, & interius luto oblitis, uerſus mediam & priorem partem decli­
uis
, ut plumbum liquidum defluere, & in catinum effluere poſſit.
Poſteriore ei­
us
parte murus exiſtat, qui murum quartum longum muniat contra uim
gnis
.
Is, ex lateribus & luto factus, altus ſit pedes quatuor, craſſus palmos
tres
, in ferius latus pedes quinque, ſuperius tres & palmos duos.
Etenim pau­
latim
fiat anguſtior: cui parti ſuperiori ſeptem lateres imponantur: quorum
medij
recta erigantur, extremi oblique: toti lutum craſſum illinatur.
Ante fo­
cum
ſit catinus: cuius fouea lata pedem & palmos tres, alta pedem, ſenſim fi­
at
anguſtior.
Itaque cùm maſſæ plumbeæ ſunt liquandæ, tunc operarius pri­
ligna ſic imponat in focum, ut eorum caput alterum ſpectet murum, alte
rum
catinum.
Deinde, ab alijs operarijs adiutus, maſſam trudibus in uehicu
lum
promoueat, & ad gruem trahat.
Vehiculum aut conſtet ex aſſeribus,
qui
coagmentati ſunt lati pedes duos & dimidium, longi quinque: id habeat
duos
axiculos ferreos: circum quos utrinque uoluantur orbiculi ferrei, lati pal­
mos
duos, craſſi totidem digitos.
Habeat temonem, & in eo incluſum funem,
quo
pertrahatur ad gruem: qui prorſus ſimilis eſt eis, qui in ſecunda officinæ
parte
ſunt, niſi quod roſtrum tam longum non habeat.
Forceps, cuius chelæ
prehendent maſſam plumbeam, longa ſit pedes duos, & palmum ac digitos
duos
.
Eius utraque chela uncinata malleo percuſſa, maſſæ impingatur & infi
gatur
: utrunque manubrium ſuperiore parte ſit recuruum, alterum dextram
uerſus
, alterum ſiniſtram: in quorum utroque infimi duarum catellarum annu­
li
, tres uerò eis ſint, includantur, ſupremi autem in magno annulo rotundo:
in
quo etiam includatur uncus catenæ, à roſtri orbiculo demiſſæ: grus uecti
uerſatus
maſſam ſubleuat: roſtro ductus ad focum eam lignis imponit: dein
de
aliam atque aliam maſſam operarij aduehant, & ſimili modo in lignis ſoci

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index