Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1tribus ſpiramentis, per quæ fumus & flammæ eluctari poſſint. Auriaut glo
buli
uel bracteolæ & res compoſitæ alternis collocatæ, ſi fornax antea, quam
ollæ
his plenæ in ea ſtatuantur, duabus horis excalfacta fuerit, quatuor & ui­
ginti
leni igni, & paulatim aucto coquendæ ſunt: ſi non fuerit, ſex & uiginti:
ueruntamen
ignis ſic auctibus creſcat, ut auri particulæ & res, in quibus uis
argenti
& æris ab auro ſeparandi ineſt, non colliqueſcant: ne fruſtra ſuſcipiatur
labor
, & ſumptus impendatur: itaque ſatis eſt tantum ignis eſſe calorem, quan­
to
ollæ ſemper rubræ maneant.
Poſt tot horas omnia ligna ardentia è forna­
ce
ſunt extrahenda: ipſa fornax laterculis uel tegulis refractis ſuperius aperien­
da
, ollæ calentes forcipibus eximendæ: opercula remouenda: tum ſi otium da­
tur
, aurum ſinere oportet per ſe refrigeſcere, minus enim damnum faciet: ſi ue­
negotium ad eam rem tempus non concedit, aureæ particulæ ſingulæ mox in
uaſculo
ligneo aut aheno ſunt urina uel aqua reſtinguendæ ſenſim, ne res con­
poſitæ
, quæ argentum in ſe traxerunt, id exhalent.
Sed aureæ particulæ & res com
poſitæ
ad eas adhærentes refrigeratæ aut reſtinctæ rutello ſunt uerſandæ,
ut
harum glebulæ comminui, illæ ab ipſis nudari poſſint: dein anguſto cribro,
cui
ſuppoſitum ſit ahenum, incernendæ ſunt: quo modo compoſitæ res cum argen­
to
uel ære, uel utroque permiſtæ è cribro decidunt in ahenum, aurei globuli uel
bracteolæ
in eo remanent: quæ in uaſculum proijciendæ ſunt et iterum rutello uer
ſandæ
, ut à rebus, quæ argentum uel æs in ſe traxerunt, purgentur.
Res uerò
pſæ
quæ de cribri foraminibus in ahenum delapſæ ſunt, in alueo, ſuper uaſe li
gneo
manibus agitato, lauandæ ſunt, ut minutæ auri particulæ, quæ ſimul
ex
cribro deciderunt, ab eis ſeparari poſſint: quæ rurſus in uaſculo aqua cali­
da
lauandæ ſunt, & ligno uel ſcopis uerſandæ, ut res madefactæ ab ipſis de­
labantur
: poſtea omne aurum denuo calida lauari, & ſetis ſuillis colligatis pur
gari
debet in aheno foraminum pleno, cui uaſculum ſit ſubiectum: tum idem
in
orbem ferreum, cui item ſuppoſitum ſit uaſculum, proijcere oportet, atque
calida
lauare.
Ad extremum ipſum conuenit conijcere in alueum, & ſiccati
globulum
uel bracteolam coticulæ atterere unà cum acu, & conſiderare
trum
purum an temperatum ſit: ſi nondum purum fuerit, globuli uel bracte­
olæ
cum rebus compoſitis, quæ argentum & æs in ſe trahunt, ſimili modo
alternatim
collocatis coquantur iterum: imo uerò toties, quoties ipſa res hoc
poſtulat
.
Sed nouiſſime tot horis, quot ad cas expurgandas opus erunt: &
tum
quidem una aliqua compoſitione ad globulos uel bracteolas adiecta
quæ
careat rebus à metallis ortis: quales ſunt ærugo & atramentum ſutorium: ſi
enim
hæc fuerint in compoſitione aurum aliquam uilis metalli particulam ſolet
concipere, uel, ſi eo caruerint, ipſis infici.
Quamobrem quidam nunque talibus
compoſitionibus, in quibus iſta ſunt, utuntur: & recte ſane illi: nam ſolus pul­
uis
latericius & ſal, maxime foſſilis, totum argentum & æs ex auro elicere et in
ſe
trahere poſſunt.
At monetarij non neceſſe habent aurum prorſus purum
efficere
, ſed coquere, donec talis temperatura ſit, qualis eſſe debeat aureorum
nummûm
quos cudunt.
Verùm cùm iam fuluus ille color auro inſederit, &
omnino
fuerit purum, aut tale quale præparant monetarij, cum ea chryſo­
colla
, quam Mauri boracem nominant, uel cum ſale confecto ex lixiuio, ex
cinere
anthyllidis uel alterius herbæ ſalſæ facto, coquatur, & ex eo liquefa­
cto
bacilla fiant.
Sed res compoſitæ, quæ in ſe traxerunt argentum, uel æs,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index