1& ad ipſum gradus habeant: nam eos ad frontem propter catinos habere non
poſſunt: quibus gradibus excoctores aſcendentes lapillos in ipſas conijci
ant: cuiuſque fornacis fundum nullo puluere, ex terra & carbonibus comminu
tis facto, paretur, ſed in ipſo officinæ ſolo ſaxum arenarium non nimis durum
locetur: & quidem paululum decliue: quod longum ſit pedes duos & do
drantem, latum totidem pedes, craſſum pedes duos: quanto enim craſſius fu
erit, tanto diutius in igni durat. Circum id quadrangula fornax alta ad pedes
octo uel nouem futura extruatur ex latis arenarijs ſaxis uel ex iſtis uilibus,
quæ natura de diuerſa materia compoſuit: interius undique æquabiliter luto
oblinatur, ut pars caua ſuperius fiat longa pedes duos, lata unum, deorſum
uerò uerſus paulo minus & longa & lata: ſupra eam duo ſint parietes: inter
quos fumus ex fornace aſcendat in ſolarij pauimentum, atque tandem per an
guſtum tecti foramen eluctetur. Saxum autem arenarium iccirco in fundo
fornacis decliue locetur, ut plumbum ex lapillis conflatum per os fornacis
in catinum defluere poſſit. Quoniam uerò excoctoribus acri igni opus non
eſt, nec neceſſe habent follium nares in æneam uel ferream fiſtulam impone
re, ſed tantum in muri foramen. Attamen folles poſteriore parte altius collo
centur, ut naribus flatum recta uerſus os fornacis expirent: ut uerò non acrem,
nares latæ ſint: acrior enim ignis ex lapillis nigris plumbum conflare non ſo
let, ſed eos coficere & in cinerem mutare: prope gradus ſaxum ponatur ex
cauatum: in quod conijciantur lapilli nigri excoquendi: quorum quoties tot
in fornacem excoctor inijciet, quot batillum ferreum capere poteſt, toties ſu
perinijciat carbones: qui omnes prius in uas coniecti, & aquis abluti ab are
nis atque lapillis, ſi qui ad eos adhæſerint, purgentur: ne ſimul cum lapillis ni
gris liqueſcentes os obſtruant, & plumbi liquidi ex fornace effluuium ſiſtant:
os fornacis ſemper pateat: ante quod ſit catinus paulo ſemipede altior, lon
gus dodrantes duos, latus unum. In eum luto oblitum ex ore influit plum
bum: ad cuius catini alterum latus ſit humilis murus: latior dodrante, longi
or pede, in quo puluis carbonum iaceat: ad alterum, officinæ ſolum decliue,
ut eo commodius recrementa defluere & detrahi poſſint: quamprimum aut
plumbum ex ore fornacis in catinum defluere cœperit, excoctor partem pul
ueris à muro in eum detrahat, ut à calido recrementa ſeparentur: utque eo con
tegatur, ne pars ipſius calore reſoluta cum fumo euolet. Si uerò poſt detra
cta recrementa puluis totum plumbum non conteget, eius pluſculum rutro
detrahat: idem faciat cùm os catini, quod conto recluſit ut plumbum in alte
rum catinum rotundum, item luto oblitum, effluere poſſit, rurſus luto uel pu
ro, uel cum puluere carbonum permiſto, obſtruet. Habeat etiam excoctor
in promptu ſcopas, quibus uerrat parietes, qui ſunt ſupra fornacem: ad eos
enim & ad ſolarij pauimentum aliqui minutuli lapilli, ut excoctor diligens
& experiens ſit, partim cum fumo adhæreſcere ſolent. Si quis uerò harum re
rum non ſatis expertus, lapillos, qui plerunque triplices ſunt, maiuſculi ſcilicet,
mediocres, minutuli, ſimul excoxerit, domini non exiguam plumbi iacturam
facient: etenim antea quàm maiuſculi uel mediocres liqueſcunt, minutuli uel
exuruntur in fornace, uel ex eo euolantes non modo ad parietes adhæreſcunt,
ſed etiam in ſolarij pauimentum decidunt: quos dominus officinæ, uenarum