Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1cei uerſentur: quorum quatuor parui ſint, quintus cæteris multo maior. Fora­
mina, in quibus parui uerſentur, longa ſint palmos duos, aliquanto latiora
palmo: quod orbiculi craſſi ſint palmum, ſed lati palmum & digitos duos.
Qua
tuor foramina ſint prope quatuor linguæ angulos, quintum in medio duo
rum priorum: à fronte tamen abſit duos palmos.
Orbiculus cæteris maior,
qui in eo foramine uoluetur, latus ſit palmos tres, craſſus palmum, circumcir­
ca
cauus, ut catena ferrea uoluatur in ea parte caua.
Eadem lingua duos ha­
beat axiculos: ad eorum alterum priores tres orbiculi ſint affixi, ad alterum po­
ſteriores duo.
Duo promoueantur in uno roſtri tigno: duo in altero: quin­
tus, cæteris maior, inter hæc duo tigna.
Qui uerò carent gruibus panes in aſ
ſerem triangularem imponunt: ad eum bacilla ferrea ſunt affixa, ut diutius
durare poſſit.
Eidem ſunt tres catenæ ferreæ ſuperius in annulo ferreo inclu
ſæ.
Operarij duo perticam, per eundem annulum penetrantem humeris ſu­
ſtinentes panem ad fornacem, in qua argentum ſeparatur, ab ære deportant.
Grus A. Tympanum quod ex fuſis conſtat B. Tympanum dentatum C.
Lingua eiusque orbiculi D. Aſſer triangularis E. Panes F. Catenæ
gruis G. Eius uncus H. Annulus I. Forceps K.
195[Figure 195]
At è regione fornacum, in quibus æs cum plumbo miſcetur, & recremen
ta recoquuntur, ad tertium murum longum ſint item fornaces decem, in qui­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index