Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1rem in hac re inſumpturus primò in catinum conijciat carbones, atque ipſis tan
tam
ferri uenam comminutam & cum calce, aquis nondum reſtincta, permi­
ſtam
inſpergat, quantam batillum ferreum capit.
Tum iterum ac ſæpius &
carbones
inijciat, & eis uenam inſpergat: & quidem uſque dum aceruum cle­
menter
aſſurgentem conſtruat: quem tandem carbonibus incenſis igni, fol­
lium
, artificioſe in fiſtula collocatorum, flatu ad ardendum excitato, exco­
quat
: quod opus perficere poteſt modò horis octo, modò decem, nunc ue­
duodecim.
Ne autem ignis ardor ei faciem, ut ſolet, adurat, totam pileo te­
gat
: cui tamen ſint foramina per quæ cernere & ſpirare poſſit: ad fornacem
ſit
pertica, qua quoties res poſtulat, poſtulat autem cùm folles nimis acrem
flatum
inſpirant, uel ipſe uenam reliquam & carbones adijcit, aut recremen
ta
detrahit, fores canalis, per quem aquæ defluunt in rotam, axem, qui folles
comprimit
, mouentem ſiſtat, uel uerſari permittat: quo ſane modo ferrum con­
fluit
, & maſſa pendens duo triaué centumpondia, pro ut uena ferri fuerit di
ues
, poterit confici: mox magiſter uiam recrementorum conto aperiat: quæ
cùm
tota defluxerint, maſſam ferream refrigerari ſinat: poſtea ipſe & mini­
ſtri
trudibus ferreis commotam de fornace in terram deijciant: eamque marcu­
lis
ligneis, quibus manubria ſint tenuia, ſed quinque pedes longa, percutiant,
ut
& recrementa, quæ adhuc ad eam adhæreſcunt, decutiant, ac ipſam adu­
nent
ſimul & dilatent.
Etenim ſi ſtatim incudi impoſitam percutiet magnus
malleus
ferreus, ab axis, quem uerſat rota, dentibus ſublatus, diſſipetur: atta
men
non multo poſt forcipibus ſublata, & eidem malleo ſubiecta acuto fer
ro
in partes quatuor, uel quinque, uel ſex, prout magna fuerit aut parua, ſece­
tur
: ex quibus in altero camini foco recoctis, & rurſus incudi impoſitis fabri
formant
maſſas quadrangulas, uomeres, canthos, ſed in primis bacilla: quo­
rum
quatuor, aut ſex, aut octo pendunt quintam centumpondij partem: atque
ex
his denuo uaria inſtrumenta confici ſolent.
Ad quanque autem mallei per
cuſſionem
adoleſcens cochliari aquam in candens ferrum, quod formant fa
bri
, infundit: atque hinc eſt quod percuſſiones tam magnum ſonum edunt, ut
longe
ab officina audiatur.
Maſſa autem de fornace, in qua ferri uena exco­
quitur
, deiecta in catino remanere ſolet ferrum durum, & quod difficulter
ducitur
: ex quo confici poſſunt præferrata pilorum capita, & duriſſima quæque
opera
.
Focus A. Aceruus B. Via recrementeorum C. Maſſa D.
M
arculi lignei E. Malleus F. Incus G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index