Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1let: & ſimul coquere tantulo temporis ſpacio, quantulo quis quindecim paſ­
ſus
ambulare poſſit: tum catillo forcipe prehenſo hauriendum eſt aurum, &
in
uas oblongum, quod aquam frigidiſſimam contineat, ex alto infunden­
dum
paulatim, ne globuli nimis craſſi fiant: quanto enim magis fuerint ina­
nes
& tenues, minus rotundi, tanto magis ſunt idonei: qua de cauſa bacillo,
ab
imo ad medium in quatuor partes ſciſſo, aqua ſæpius eſt commouenda.
Sed
bractea
ſecetur in particulas & inijciatur, ut etiam globuli argentei, in ampul
lam
uitream: & tanta aqua eis affuſa, quanta ad digiti altitudinem ſuperet ar
gentum
, ampulla tegatur ueſica, uel linteo incerato ne exhalet: mox calefiat,
donec
argentum diſſoluatur: cuius rei ſignum eſt aqua ebulliens.
Reſidet au­
tem
in fundo aurum colore nigricans, argentum cum aqua permiſtum ſuper­
natat
: quam alij effundunt in catinum æreum, & ei affundunt frigidam, quæ
argentum
ſtatim congelat: id aqua effuſa exemptum ſiccant: ſiccatum coquunt
in
catino fictili donec liqueſcat: liquatum infundunt in canaliculum ferreum.

Aurum
uerò, quod in ampulla remanſit, eluunt calida, colant, ſiccant, cum
pauca
chryſocolla, quam boracem uocant, in catino coquunt: liquatum item
infundunt
in canaliculum ferreum.
Alij in ampullam, quæ continet aurum &
argentum
, & aquam, quæ eam ſeparauit, calidam illius ualentis duplam uel
triplam
infundunt, & in eandem ampullam, uel in catinum, in quem omnia
effuſa
fuerint, conijciunt bracteolas plumbi nigri & æris: quo modo aurum
ad
plumbum, argentum ad æs adhæreſcit: atque ſeorſum plumbum ab auro,
ſeorſum
æs ab argento ſeparant in catino cinereo.
Sed neutra ratio nobis pro­
batur
, quod aqua, aurum ab argento ſeparans, pereat, cùm rurſus uſui eſſe
poſſit
.
Itaque ampulla uitrea interius in fundo in metulam aſſurgens, exterius
luto
inferiore parte, ut ſupra dixi, obducatur, & in eam inijciatur argentum,
quod
pendat Romanas libras tres & dimidiam: atque aqua, quæ alterum ab
altero
ſecernat, infundatur & imponatur in arenam, quam catinus fictilis aut
capſa
continet: lenique igni primò calefiat.
Ne uerò exhalet aquam, eius ſupe
riori
extremitati undique lutum illinatur, & tegatur operculo uitreo: cuius nari
ſubijciatur
altera ampulla, quæ guttas deſtillantes recipiat: ea ſimiliter in ca­
pſa
, quæ contineat arenam, collocetur.
Coctum autem rubeſcit: ſed cùm ru­
bor
amplius non apparuerit, ampulla ex catino uel capſa exempta mouea­
tur
: quo motu aqua incaleſcens iterum rubeſcit.
Quod ſi bis aut ter factum fu
erit
, anteaquam alia aqua affundatur, & opus citius perficitur, & aqua minus
multa
conſumitur.
Sed cum prima omnis deſtillauerit, in ampullam inijcia­
tur
tantum argentum, quantum prius: nam ſi tam multum ſemel fuerit inie­
ctum
, aurum ab eo difficulter ſecernitur: atque infundatur altera aqua, ſed ca­
lefacta
: ut ipſa & ampulla pariter caleant, utque hæc frigore non diſſiliat: quæ
quoque
, ſi uento frigido affletur, diſſilire ſolet: deinde tertia aqua infundatur:
atque
etiam, ſi res hoc poſtulauerit, quarta, hoc eſt aqua alia atque alia infunda­
tur
, donec lateris cocti color auro inſederit.
Artifici autem ſint in promptu
duæ
aquæ, quarum una ſit altera ualentior.
Efficaciore primò utatur, dein­
de
minus potente, poſtremò rurſus ualentiore.
Sed cùm iam fuluus color fu
erit
auro, aqua fontana affuſa ſubditis ignibus efferueſcat: quater eadem ab­
luatur
: uſque coquatur in catino dum liqueſcat: aquæ, quibus abluitur au­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index