Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1uens recrementa ab ipſo remoueat: qui uncus ſit altus duos digitos. Eius ma­
nubrij pars ferrea longa pedes tres, lignea totidem palmos.
Atque tunc tempus
eſt contum ſub lamina infigere, ut recrementa effluere poſſint.
Cum uerò panes o­
mnes liquefacti in catinum influxerint, tunc ex ære rapiat experimentum tertio
conto terete, & prorſus ferreo, longo pedes tres, craſſo digitum, habente cu
ſpidem chalybeatum, ne hiſcens æs in ſe recipiat.
Hunc contum altero folle com
preſſo
per fiſtulam inter utriuſque narem, quàm poteſt celerrime immittat in
catinum.
Rapiat uerò experimentum bis, ter, quaterue, imo uſque dum intelligat
æs perfecte coctum eſſe.
Si æs bonum fuerit, facile ad contum adhæret, tuncque du­
obus tantummodo experimentis ipſi opus eſt: ſi bonum non fuerit, pluribus.

Etenim neceſſe habet id tandiu in catino coquere, uſque dum ipſi ad contum
adhærenti orichalceus color inſidere uideatur.
Atque ſi eius bracteolæ æreæ
pars tam ſuperior quàm inferior facile frangitur, æs perfecte coctum eſſe ſi­
gnificat.
Conti autem cuſpidem in parua incude ferrea locet, & de ea bracte
olam malleo decutiat.
Contus cuſpidatus A. Bracteola area B. Incus C. Malleus D.
204[Figure 204]
Quinetiam ſi æs non fuerit bonum, magiſter recrementa detrahat, bis,
terque, ſi res hoc poſtulauerit: primò, cùm aliqui panes fuerint liquefacti:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index