Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1multi: atque etiam ſi æs fuerit bonum, unam operæ partem, nam in quatuor
partes diſtributa eſt, duabus horis magiſter perficit: ſi mediocre, duabus &
dimidia: ſi uile, tribus.
Alternis autem in uno catino, alternis in altero panes
torrefactos recoquat: ſed miniſter quàm primum panes omnes, ex altero ca
tino exciſos, aqua reſtinxerit, laminam ferream, quæ eſt in priore fornace, for­
cipe reponat in ſuo loco, & carbones batillo in catinum reijciat: dum hoc ſu
um munus exequitur magiſter, interea remoueat ligna à tigillis follium, ut
in alijs panibus recoquendis tertiam operæ partem conſumat.
Hoc præte­
reundum non eſt: ſi particula alicuius inſtrumenti ferrei caſu in catinum in­
ciderit, aut ab homine maleuolo iniecta fuerit, æs, anteaquam ferrum conſu
matur, confici non poteſt: quo modo duplicatus labor in id inſumitur.
Ad
extremum miniſter carbones candentes omnes extinguat: & malleo lutum
ſiccatum ex ore fiſtulæ æneæ decutiat.
Is altera parte cuſpidatus ſit, altera te
res.
Manubrium habeat ligneum quinque pedes longum. Quoniam uerò pe
riculum eſt, ne æs, ſi pompholyx & ſpodos, quæ adhæſerunt ad murum &
parietem ei ſuppoſitum, decidant in catinum, diſſipetur, eas interdum abſter­
gat: ſed ſingulis hebdomadis florem æris ex labro aquis effuſis eximat: in id
enim de panibus, cùm reſtinguuntur, decidit.
Porrò folles, quibus magiſter
ille utitur, ab alijs differunt magnitudine: nam eorum tabulata ſunt longa pe
des ſeptem & ſemiſſem, poſteriore parte lata pedes tres, priore, qua caput at
tingunt, pedem et palmos duos ac totidem digitos.
Caput uerò longum eſt
cubitum & digitum, poſteriore parte latum cubitum & palmum, deinde pau
latim anguſtius: follium nares conſtringuntur catena ferrea: quam coercet
batillum craſſum, cuius alterum caput penetrat in terram ad ſecundi muri
longi tergum: alterum ſub tignum, quod prioribus tignis perforatis eſt im­
poſitum, ſubit.
Eædem nares ſic collocantur in fiſtula ænea, ut ad palmum
unum abſint ab ore: quod latum eſſe debet digitos tres, ut flatus eo uehemen­
tius per anguſtias eluctetur.
Catinus A. Aſſerculus B. Cuneus C. Panes ex ære, cuneo
diuiſo, facti D. Forceps E. Labrum F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index