Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1ceptaculo carentem. Sed ad eius alterum latus eſt murus, inter quem & ba­
ſim catini uia receptaculi loco eſt: ſuperius bacillis ferreis ex muro pertinen
tibus ad catinum, & duobus digitis inter ſe diſtantibus, tecta.
In catinum præ
paratum primò ſtramina inijciunt: inque ea panes ſtanneos imponunt: in ba­
cilla uerò ligna, quæ accenſa catinum calefaciant, & panes, octoginta modo
centumpondia, modò centum pendentes, colliquefaciant.
Deinde ignem le
ni follium flatu excitant: tum bacillis tam multa ligna ſuperinijciunt, ut tan­
ta flamma fiat, quanta ſola in catinum pertinens, plumbum ab argento ſepa
rare poſſit.
Sed argenti ſpuma detrahitur ex alterius lateris foramine tam am
plo, ut magiſter per id in catinum ſerpere queat.
At Maraui & Carni, qui
perraro plus quàm argenti beſſem uel dextantem conficiunt, ab eo nec in for
nace furno simili plumbum ſeparant, nec in catino, qui tectus eſt operculo,
ſed qui uento expoſitus eo caret, in quem panes ſtanneos imponunt, ipſisque
ſuperimponunt
arida ligna: quibus rurſus craſſa uiridia.
Lignis autem accen
ſis ignem primò follis flatu excitant.
Fornax furno ſimilis A. Via B. Bacilla ferrea C. Foramen
per quod argenti ſpuma detrahitur D. Catinus operculo ca­
rens E. Ligna craſſa F. Follis G.
183[Figure 183]
Dixi de ratione, qua plumbum ab auro uel argento ſeparatur: nunc dicam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index