Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Deinde iterum paucus puluis madefactus inijcitur in teſtam, & tunditur:
qui
labor iteratur uſque dum teſta tota tali puluere fuerit completa: quam ma­
giſter
excindit cultello utrinque acuto, & utrinque directo ſurſum uerſus acto,
ut
media pars caua ſit, lata palmum & digitum: quæ modò recta eſt, modò
curuata
.
Ipſe uerò cultellus latus ſit ſeſquidigitum, utrinque ſurſum uerſus lon
gus
palmos duos, quæ manubria ad altitudinem palmi careant acie, uel in li
gneis
manubrijs includantur.
Magiſter autem una manu cultellum prehen
dens
teſtæ puluerem excindit, ut circumcirca craſſus maneat tres digitos: tum
ei
puluerem oſſium ſiccum cribro ſuperinijcit: cuius fundum ſetis admo dum
anguſte
collo catis eſt contextum.
Poſtea globo ex ligno duriſſimo facto, et
craſſo
ſex digitos, iniecto teſtam utraque manu commotam æquat, & denuo ſo
lidam
efficit: quinetiam altera manu globum agitat.
Teſtæ autem diuerſæ ſunt
capacitatis
: earum enim præparatarum aliæ capiunt argenti libras plus mi­
nus
quindecim, aliæ uiginti, partim triginta, quædam quadraginta, aliæ quin
quaginta
.
Sed quæque teſta ſic præparata in ſole ſiccatur, uel in loco calido et
tecto
repoſita.
Quanto autem fuerit ſiccior & antiquior, tanto eſt melior:
mnes
uerò, cùm argentum perpurgandum eſt, prunis iniectis calefiunt.
Alij
loco
teſtæ utuntur circulo ferreo, ſed utilior eſt teſta.
Nam ſi puluis uitium
fecerit
, argentum in illa remanet, ex hoc fundi experte dilabitur.
Teſta præ­
terea
in focum facilius quàm circulus imponi poteſt, & minus multi pulue­
ris
indiget: attamen, ne teſta dilabi poſſit, & argentum damnum facere, qui­
dam
recte eam circulo ferreo cingunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index