Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
Latent etiam hybernis menſibus in terra ranæ omnes, exceptis temporarijs
iſtis
minimis, quæ pallent in cæſio, & reptant in uijs & litoribus.
enim,
quia
non ex ſemine, quod effundunt mas & fœmina, cum complexu ue­
ne
reo iunguntur, ſed ex puluere æſtiuis imbribus madefacto oriri uidentur,
diu
in uita eſſe non poſſunt.
Itaque conditur uiridis illa parua, quam Græci &
kalami/thn uocant, quòd in arundinetis agere conſueuerit: quanquam etiam ar­
bores
ſcandit, atque in herbis uiuit: & bre/c(anta, quòd ſono ſui generis pluui­
as
futuras prænunciet.
Nec enim, ut Plinius à nobis diſſentiat, eſt muta & ſi
ne
uoce.
Verno tempore ſæpenumero uidetur ex terra eminere media, me­
dia
adhuc in ea latere.
Conduntur uirides ranæ, quæ uerſantur in fluuijs atque
piſcinis
, & quidem uocales & edules ſunt.
Conduntur ſubliuidæ & ſub
cinereæ
, quæ item in fluuijs, lacubus, paludibus, lacunis uiuunt: partim
uocales
& edules ſunt, partim mutæ & non eduntur: quas hybernis menſi­
bus
in terra latere argumento eſt, quòd uerno tempore non tantum earum
tus
conſpiciantur in lacunis, ſed ipſæ ueteres etiam ranæ.
Quare uerum non
eſt
quod ſcribit Plinius: mirumque ſemeſtri uita reſoluuntur in limum nullo
cernente
, & rurſus uernis aquis renaſcuntur, quæ fuere natæ: perinde occul
ta
ratione, cum omnibus annis id eueniat: fœtus aut earum ſunt primo car­
nes
paruæ, rotundæ, nigræ, dein oculis tantum & cauda inſignes: quas Ni­
cander
, quia caudam mouent, molsuei/das, Aratus quia rotundæ, guei/nous, alij
Græci
batraxi/das, quaſi dicas, ranunculos, nominant: quorum poſtea figu
rantur
pedes, priores ex pectore, in poſteriores finditur cauda.
Conduntur
præterea
ranæ pallidæ in hortis agentes, quæ non comeduntur, & mutæ ſunt.
Conditur denique rana rubeta, quæ ex rubis, ſub uepribus enim uerſari ſolet,
nomen
inuenit: eam Poeta bufonem, Græci fru/nonuocant.
Duo eius genera,
altera
terrena, quæ in domibus & uepribus agit: altera paluſtris, quæ ſui ge
neris
uocem edit.
Vtraque uenenata eſt, utraque, ſi bacillo ſæpius uerberetur,
inflato
corpore uirus primò è clunibus exprimit longius, deinde ſudat: cui­
us
ſudoris lactei guttæ admodum grauis & putidi ſunt odoris: ac cùm occi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index