Atque hoc ſane modo plumbum miſceatur cum ære, in quo mediocris ar
genti portio fuerit. Si uerò magna in eo inerit, utpote libræ duæ, uel duæ &
bes in centumpondio, quod pendat libras centum triginta tres et trientem,
aut centum quadraginta ſex & beſſem, tunc præſes officinæ ad talis æris cen
tumpondium addat plumbi tria centumpondia: in quorum ſingulis ſit ar
genti triens, uel triens et ſemuncia: quo modo tres fiant panes: in quibus æ
ris tria, plumbi nouem centumpondia inerunt. Plumbum, cùm fuerit ab æ
re ſecretum, centumpondia ſeptem pendat: in quorum ſingulis, ſi æris cen
tumpondium duas argenti libras, plumbi trientem in ſe continebat, argen
ti libra & ſextans, ac plus quàm ſemuncia inerunt: in panibus uerò fathiſcen
tibus & ſpinis remanebit triens. Sin autem æris centumpondium duas argen
ti libras & beſſem, plumbi trientem & ſemunciam in ſe continebat, in ſingu
lis panibus argenti ſeſquilibra & ſemuncia, atque plus quam ſicilicus inerunt:
in panibus uerò fathiſcentibus triens & ſemuncia remanebunt. At ſi exi
gua argenti portio in ære fuerit, ea ab ipſo ſecerni utiliter non poteſt, priuſ
quam in alia fornace ita ſit recoctum, ut in eius parte inferiore plus argenti,
minus in ſuperiore remaneat. Ea fornax crudis lateribus concamerata ſimi
lis eſt furno æque ac altera, in qua plumbum ab argento ſeparatur, à nobis
proximo libro deſcripta. Eius catinus codem modo, quo illius ex cinere con
ficitur à fronte fornacis eſt os, ex quo æs recoctum in duos catinos, qui tribus