Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1pedibus alte ſunt à ſolo officinæ, deriuatur: à ſiniſtro uerò latere iccirco fo­
ramen
, ut ligna fagina, quibus ignis alitur, in eam imponi poſſint.
Itaque ſiue
in
æris centumpondio argenti ſextans & ſemuncia fuerint, ſiue quadrans, ſi
ue
quadrans & ſemuncia, eius octo & triginta centumpondia ſimul in hac
fornace
recoquuntur, uſque dum in unoquoque æris reſidui centumpondio re­
maneat
argenti triens & ſemuncia: uerbi cauſa: Si in æris nondum recocti cen
tumpondio
argenti quadrans & ſemuncia fuerint, octo & triginta eiuſdem
centumpondia
, quæ ſimul recoqui ſolent, undecim argenti libras & unciam
in
ſe continebunt.
Quoniam uerò à tanta æris maſſa recocta quindecim cen
tumpondia
, quibus de libris argenti quatuor ac triente & ſemuncia reſtant
duæ
libræ ac triens, auferuntur, tria & uiginti centumpondia, in quibus in­
ſunt
argenti libræ octo & dimidia atque quadrans, remanent: quorum quodque
argenti
trientem, ſemunciam, drachmam, drachmæ partem tertiam & uiceſi
mam
in ſe continet.
Atque à tali ære argentum ſecernere fructuoſum eſt. Vt au­
tem
magiſter de numero centumpondiorum æris reſidui certior fieri poſſit,
ab
eo abſtractum ponderet: primo enim deriuatur in catinum fornaci ſubie
ctum
, & ex eo panes fiunt: atque in ære ſic diuidendo operam & ſpacium ho­
rarum
quatuordecim conſumit: æs quidem reſiduum, cùm ad ipſum certum
plumbi
pondus, de qua temperatura mox dicam, adiectum fuerit, denuo co
quitur
in prima fornace, ac conflantur panes, & ab ære argentum ſecernitur.

Abſtractum
uerò etiam iterum coquitur in prima fornace: deinde in ſecun­
da
recoquitur, ut reſiduum rubrum fiat: at tunc abſtractum etiam denuo co
quitur
in prima fornace, ac in ſecunda recoquitur, ut inde conficiatur æs cal
darium
.
Cùm autem æs uel fuluum, uel rubrum, uel caldarium, in ſecunda for
nace
recoquitur, cuiusque quadraginta centumpondia in ea collocantur: atque
ex
ipſis conficiuntur minimùm uiginti, ſummùm quinque & triginta centun­
pondia
.
Quinetiam panum fathiſcentium circiter duo & uiginti centumpon
dia
, & æris fului decem, rubri octo ſimul in hac fornace collocata recoquun
tur
, ut inde fiat æs perfectum.
Fornax A. Catinus ſuperior B. Catinus
inferior
C. Panes D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index