Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1nacis pars uacua compleatur tota ijſdem ſaxis aluminoſis: mox igni continenter
urantur
donec rubeſcant, & fumum ſulfureum exhalent: quod eis ſecundum diuerſam
ipſorum naturam ſpacio decem uel undecim uel duodecim, uel plurium horarum
accidit
: hoc unum magiſtro maxime cauendum eſt, ne ſaxa plus minus quàm
portet
, urat: nam altero modo aquis conſperſa non molleſcunt, altero uel duriora
fiunt
uel in cinerem reſoluuntur: neutro ex eis alumen copioſum conficitur, quia
uires
, quas habent, ipſa deficiunt: deinde refrigerata extrahantur, & in aream con­
uehantur
, aliaque alijs ſuperponantur, ut ſtrues fiat longa ad pedes quinqua­
ginta
, lata octo, alta quatuor: quibus aquæ, cochliari alto hauſtæ, inſpergan
tur
diebus quadraginta: uernis quidem mane & ueſperi, æſtiuis etiam meri­
die
: tanto temporis ſpacio madefacta calcis inſtar reſtinctæ reſoluuntur, ori
turque
noua quædam aluminis futuri materia, quæ mollis eſt atque ſimillima li­
quidæ
medullæ in ſaxis repertæ: & quidem candida, ſi ſaxa ante fuerunt can­
dida
quàm urerentur: roſea, ſi rubor candore miſtus eis inſedit: ex illa fit alu
men
candidum, ex hac roſeum: tum fornax ſit rotunda: cuius pars inferior, ut uim
caloris
ſuſtinere poſſit, fiat ex ſaxis, quæ igni neque liqueſcunt, nec in puluerem
reſoluuntur, cratis inſtar conſtructis: ab his alte duobus pedibus in muro, ijſdem
ſaxis
ducto, collocetur grandis cortinæ fundum: quod conſtet è laminis æreis: ei
us
fundi concaui & rotundi linea dimetiens, pedum ſit octo: in locum uacuum, qui
eſt
ſub fundum, imponentur ligna igni accendenda.
Super marginem fundi corti
na
ſaxis extruatur figura turbinata, ut eius fundi linea dimetiens fiat pedum ſe­
ptem
, oris decem: ipſa alta octo: quæ intus oleo perfricetur, deinde malthetur, ut
aquas
bullientes continere poſſit: maltha fiat è calce recenti, cuius gleba uino
ſit
reſtincta, è ſquama ferri, ex umbilicis cum albumine ouorum & oleo tuſis
atque
permiſtis: margini cortinæ ſuperponatur ligneus circulus, craſſus pe­
dem
, altus ſemipedem: in quo excoctores reponant batilla lignea, quibus aquas
à
terreno & glebis ſaxorum non reſolutis, quæ reſident in cortinæ fundo, pur
gant
.
Cortina ſic præparata fere tota compleatur aquis, in eam per canaliculum
infuſis
, quas acri igni coquere conuenit uſque dum bulliant: deinde materiæ,
ex
ſaxis uſtis & aqua conſperſis ortæ, ciſia octo paulatim à quatuor excocto
ribus
conijciantur in cortinam: qui batillis, quæ uſque ad fundum pertingant,
materiam ab imo reuoluant & cum aquis miſceant: ijſdem glebas ſaxorum non re­
ſolutas
è cortina eximant: quo modo ter aut quater omnem materiam inijcient ho
ris
plus minus duabus uel tribus interpoſitis: quibus aquæ, ſaxea illa mate­
ria
refrigeratæ, rurſus incipient feruere: aquas tandem ſatis purgatas & ad conge
landum
aptas altis cochlearibus effuſas per canaliculos ducant in triginta la­
cus
roboreos, uel quernos, uel cerreos: quorum pars uacua ſit longa pedes ſex,
alta
quinque, lata quatuor.
In his aquæ congelant & in alumen denſantur uer
no
tempore diebus quatuor, æſtiuo ſex: poſtea foraminib.
quæ in lacuum fun­
do
ſunt, apertis, aquæ non congelatæ excipiantur uaſculis, et refundantur in cor
tinam, uel reſeruentur in uacuis lacubus, ut cum magiſtro excoctorum uiſum fuerit
eas
miniſtri in cortinam refundant: quæ quia non carent alumine, meliores ſunt
aquis
eius prorſus expertibus: tum alumen ſcalpro uel cultro excindetur: quod
craſſum
& præſtans erit ſecundum ſaxi uires: candidum uel roſeum ſecundum eiuſ­
dem
ſaxi colorem.
At terrenus puluis, qui aluminis particeps in fundo lacuum
reſidet
craſſus ad digitos tres aut quatuor, denuo cum noua aluminis materia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index