Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1nam antiqui fibrum dicebant extremum. At meles exit è cauernis, & uaga­
tur
in ſyluis non aliter atque lupus, lupus ceruarius, lepus, aper, ceruus, trage­
laphus
, tarandus, alce, platyceros, caprea, ibex, rupicapra, dama, & aliæ plu­
res
.
Verum animantes in ſyluis cubant: poſteriores tamen in altiſſimis
montium
ſaxis & rupibus.
Meles aut auide appetit mel, ex quo nomen hoc
duxit
.
Magnitudine eſt uulpis aut canis mediocris, cuius quodammodo ſpe­
ciem
præ ſe fert, maximè canina.
Nam eius duo ſunt genera. Vnum canis in
ſtar
digitatum, quod caninum uocant: alterum ungulas, ut ſues, habet biſul
cas
, quod idcirco ſuillum appellant.
Omnibus aut melibus crura ſunt breuia,
dorſum
latum, cutis ſpiſſa, cuius in metu ſufflatæ diſtentu, utor Plinij uerbis,
ictus
hominum, & morſus canum arcent: quanquam, ſi quando cum ijſdem
pugnant
, ualde mordent.
Duris ueſtiuntur uillis, qui ſunt uel albi uel nigri,
& dorſum quidem abundat nigris, reliquum corpus albis, excepto capite,
quod
alternis quibuſdam quaſi lineis nigris & candidis à ſuprema capitis
parte
ad rictum ductis decoratur.
Craſſæ autem meles non ſunt, pingues ta
men
: quæ earum pinguitudo inuncta, uel cum alijs infuſa, renum dolores
ſedat
.
Ex huius animalis pelle collaria fiunt, quæ ex eo melia à Varrone no­
minantur
.
In ripis etiam fluminum & lacuum nidos fingunt halcyones: nec
Ariſtotelem
latuit eas in fluuios aſcendere, ſed hyeme non occultantur.

uis
eſt non multo maior paſſere.
Cùm autem marinæ halcyonis corpus to­
tum
coloribus cæruleo, uiridi, ſubpurpureo, ſed miſtis inſigne ſit, adeo ut
neque
collum, nec alæ aliquo ex eis careant, & roſtrum habeat ſubuiride, lon
gum
, tenue, fluuiatilis ſeu ripariæ pectus purpureum eſt, collum & dorſum
in
uiridi cæruleum, alæ fuſcæ, roſtrum, ut etiam pedes, cinereum.
Veſcitur
piſciculis
& uermibus.
Lagopus quoque in altiſſimarum Alpium ſpecubus
iuxta
glaciem, quæ tota nunquam æſtate ſolis calore liquefacta, uel alijs eti­
am
anni temporibus imbre dilapſa diffunditur, nidos conſtruit & cubat.
Ex
pedibus
, quos habet leporis inſtar uillis & quidem candidis, non plumis,
ueſtitos
, nomen traxit.
Ei magnitudo columbæ. Color hyeme candidus, æ­
ſtate
in candido cinereus.
Longe non uolat, ſed Alpibus ſe tenet. Capta non
uiuit
, nedum manſueſcit.
Caro huius auis ſano palato eſt bona, ægroto ſalu
taris
.
At aues, quibus oculi diurno ſpacio ſunt hebetes, acres, acutique noctur
no
, interdiu latere, noctu ex latebris euolare, & ad paſtum ſolent accedere,
quas
iccirco nocturnas appellant: quales ſunt ueſpertilio, bubo, ulula, no­
ctua
, nycticorax.
Verum non ſolum in tenebricoſis montium & rupi­
um
cauernis latent, ſed etiam in cauis arboribus, in ædificijs deſertis, ſub te­
ctis
domorum magnificarum & templorum & turrium, quæ raro homines
ſuccedunt
.
Veſpertilio autem uenatur culices & muſcas, exedit pernas, ali­
asque
carnes ſuillas de trabibus ſuſpenſas.
Cæteræ aues nocturnæ perſequun­
tur
mures, hirundines, aues, ſcarabeos, apes, ueſpas, crabrones.
Sed bubo
tiam
capit lepuſculos & cuniculos.
Ea omnium nocturnarum auium maxi­
ma
ex ſono, imò uerò gemitu, quem edit, mihi uidetur nomen inueniſſe.
Ca
put
habet magnum: corpus anſeris magnitudine, breue tamen & quaſi de­
curtatum
ac colore uarium: roſtrum curuum, ungues aduncos, oculos gran
des
.
Huic non multum diſſimilis eſt ulula, ſed minor: quæ item ex ululati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index