Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
Iam ex aquatilium quæ latent genere, quædam hyeme, quædam æſtate con­
dunt
ſe, uel in cœno, uel in arena: & ita quidem ſe in ijs condunt, ut reliquum cor­
pus
totum tegatur, os ſit liberum.
Hybernis menſibus hi piſces condunt ſe, pri­
madiæ
, hippurus, coracinus, murena, orphus, conger, turdus, merula, perca,
thynnus
, raia, & omne genus cartilagineum, cochleæ.
Æſtiuis uerò menſibus
condit
ſe glaucus, aſellus, aurata.
Tricenis diebus circa canis ortum purpura,
buccinum, pectem, delphinus Iam in numero animantium, quarum uita eſt in ter­
ra
pariter & in humore latet hyeme lacerta aquatilis, de qua ſuprà dixi.
Cro
codilus
q̊que ſpecum eiuſdem hyemis uitandæ cauſa ſuccedit, & in eo quatuor la
tet
menſes.
Frigus adeò moleſte patitur, ut etiam, cùm non ſoleat latere, inter­
diu
in terra uerſetur, in aqua noctu.
Viuus in Europam raro nunc affertur:
ſed
mortuum ſæpe pharmacopolæ in officinis ſuis de trabe ſuſpendunt.
Pli
nius
eius figuram & naturam diligenter eſt perſecutus: quadrupes malum, in­
quit
, & terra pariter ac flumine infeſtum.
Vnum hoc animal terreſtre linguæ
uſu
caret: unum ſuperiore mobili maxilla imprimit morſum, aliàs terribile
pectinatim
ſtipante ſe dentium ſerie.
Magnitudine excedit plerunque duodeui
ginti
cubita.
Parit oua quanta anſeres, eaque extra eum locum ſemper incubat
prædiuinatione
quadam, ad quem ſummo auctu eo anno egreſſurus eſt Ni­
lus
.
Nec aliud animal ex minori origine in maiorem creſcit magnitudinem. Et
unguibus
hic armatus eſt, & contra omnes ictus cute inuicta.
Hunc ſaturum
cibo
piſcium & ſemper eſculento ore in litore ſomno datum, parua auis, quæ
trochilos
ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli ſui gra
tia
, os primo eius adſultim repurgans, mox dentes, & intus fauces quoque, ad
hanc
ſcabendi dulcedinem quàm maxime hiantes: in qua uoluptate ſomno
preſſum
conſpicatus ichneumon, per eaſdem fauces, ut telum aliquod, immiſ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index