Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
Sunt deinde mites, quos Germanorum alij, ut etiam Græci, uocant Coba­
los
, quòd hominum ſunt imitatores.
Nam quaſi læticia geſtientes rident: &
multa
uidentur facere, quum prorſus nihil faciant.
Alij nominant uirunculos
montanos
, ſignificantes ſtaturam, qua plerunque ſunt: nempe nani tres dodran
tes
longi.
Videntur aut eſſe ſeneciones & ueſtiti more metallicorum, id eſt, uit
tato
induſio, & corio circum lumbos dependentes induti.
Hi damnum dare
non
ſolent metallicis, ſed uagantur in puteis & cuniculis: & quum nihil agant,
in
omni laborum genere uidentur ſe exercere: quaſi modo fodiant uenas,
modo
in uaſa infundant id quod effoſſum eſt: modo uerſent machinam tra
ctoriam
.
Quanquam uerò interdum glareis laceſſunt operarios, rariſſime ta­
men
eos lædunt.
Nec lædunt unquam, niſi prius ipſi cachinno fuerint, aut
maledicto
laceſſiti.
Itaque non admodum diſſimiles ſunt dæmonibus, tum his
qui
raro hominibus apparent, quum quotidie partem laboris domi perfici
ant
, & curent iumenta: quibus quod noſtri cauſa benigne faciant, generique
hominum
ſint, aut ſaltem eſſe uidentur amici, nomen impoſuerunt Germa­
ni
, Gutelos enim appellant: tum Trullis uocatis: quos ſexu tam mulierisque
uiri
ementito, cùm apud alias nationes, tum maxime apud Suionas in famu
latu
fuiſſe fuerunt.
Sed dæmones montani potiſſimum laborant in his ſpe­
cubus
, è quibus metalla effodiuntur iam, uel ea effodi poſſe ſpes eſt.
Quocir
ca
metallici non deterrentur à laboribus, ſed omen inde capientes alacriori
animo
ſunt, & uehementius laborant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index