Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Deinde magiſter puluerem terrenum conijciat in uaſculum, & eum cum
aqua affuſa permiſceat: qua totum fornacis focum perfundat, eique digiti craſſì
tudine puluerem carbonum inſpergat.
Quod ſi facere neglexerit, æs in uijs
inſidens, ad laminas æreas adhæret, è quibus difficulter decutitur: aut ad la­
teres, ſi focus eis ſtratus fuerit, qui ære ex eis decuſſo facile franguntur.
Se­
cundo die idem magiſter lateres ordinibus decem diſponat: quo modo du
odecim fiunt uiæ.
Primi autem duo laterum ordines ſint inter primum for­
nacis foramen, quod eſt ad dextram, & ſecundum: tres inter ſecundum & ter­
tium foramen: rurſus tres inter tertium & quartum: duo inter quartum & quin­
tum.
Lateres iſtiuſmodi ſint longi pedem & palmum, lati palmos duos &
digitum, craſſi palmum & digitos duos: ſeptem in latere craſſo ex ordine col­
locentur: ſint enim ſeptuaginta numero.
Mox tribus cuiuſque ordinis priori
bus lateribus imponat panes fathiſcentes, & tot carbones magnos in eos con­
ijciat
, ut ad altitudinem digitorum quinque aſſurgant: deinde ſimiliter panes fa
thiſcentes ſuper alios lateres ſtatuat, eisque carbones ſuperinijciat, hoc modo
ſeptuaginta panum centumpondia in foco fornacis collocantur.
Si uerò di
midia tot ponderum pars, aut paulo maior fuerit torren da, cuique ordini late
res quatuor ſufficiunt: attamen qui panes fathiſcentes, ex ære reſiduo confla
tos, torrent, hi centumpondia nonaginta, uel centum ſimul in fornace collo
cant.
Priore fornacis parte locus relinquatur ſupremis panibus ex catino, in
quo æs perficitur, exemptis: quos ſuſtinere panes fathiſcentes ſatius eſt, quàm
laminas ferreas.
Etenim ſi panes illi calore liquefacti ſtillauerint ære, id cum
ſpinis in primas fornaces referri poteſt: ferrum liquatum his in rebus nullo
nobis eſt uſui.
Panibus iſtiuſmodi ante panes fathiſcentes collocatis, torre
factor repagulum ferreum includat in muri interioribus foraminibus, quæ
à foco ſurſum uerſus ſunt ad palmos tres, & digitos duos: quorum ſiniſtrum
longius penetrat in murum, ut repagulum in ipſum immitti & retrahi poſſit:
id teres ſit longum pedes octo, craſſum digitos duos.
Ad dextrum latus
habeat anſam item ferream, quæ à dextro capite abſit pedem: eius pars caua
ſit, lata palmum, alta digitos duos, ipſa craſſa digitum.
Repagulum aut ob­
ſtat, ne panes fathiſcentibus oppoſiti, unà cum eis decidant: id, cùm munus
torrendi fuerit perfectum, torrefactor conto uncinato, in ipſius anſa inclu­
ſo, ut poſtea dicam, extrahat.
Sed, ut ea, quæ dixi, quæque dicturus ſum, intel­
ligi poſſint, etiam de hac fornace, qualis eſſe debeat, præcipere oportet.
A
quarto muro longo abſit pedes nouem, & totidem à muro qui eſt inter ſe­
cundum & quartum murum tranſuerſum: conſtet ex parietibus, fornicibus,
camino, interiore muro, foco.
Parietes duo ſint à lateribus, longi pedes un­
decim, palmos tres, digitos duos.
Alti, qua ſuſtinent caminum, pedes octo
& palmum: qua prior fornix eſt, tantummodo pedes ſeptem: craſſi pedes du­
os, palmos tres, digitos duos: conficiantur ex ſaxis uel lateribus: diſtent in­
ter ſe pedibus octo, & palmo, atque duobus digitis.
Fornices quoque duo ſint:
etenim ſpacium etiam poſtremum inter parietes ſtatim à ſolo fornicatum ſit,
ut caminum ſuſtinere poſſit.
Eius fornicis fundamentum ſit in parietibus:
pars caua inferius eandem longitudinem habeat, quam ſpacium, quod eſt in­
ter parietes, habet: ſuprema parte ſit alta pedes quinque & palmum, ac duos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index