Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1perinijciat, æqualiterque diſpergat. Batillum longum ſit palmos tres & digitum,
latum palmos tres: eius manubrium ferreum longum palmos duos, ligneum pedes de
cem, ut ad poſteriorem fornacis parietem pertingat.
Cum panes fathiſcentes iam ex­
candeſcunt, quod eis, ſi æs bonum & durum fuerit, ſeſquihoræ ſpacio accidit: ſi ma
lum & fragile, poſt duas horas, tunc torrefactor ad ipſos addat carbones, qua
eos deficcre uidentur: quos carbones poſtea per patens ſpacium, quod utrinque
eſt inter parietem & forem demiſſam, in fornacem inijciat: id uerò latum ſit pedem &
palmum.
Forem aut demittat, cum recrementis primum effluentibus uiam conto a­
perit: quod fit, poſtque horæ quin que abierint: & iccirco quidem foris ſub ſupre
mam fornicis partem cauam ad pedes duos & totidem digitos demittitur, ut magi­
ſter uim caloris ſuſtinere poſſit.
Sed qua panes deſident, ea carbones non ſunt
adijciendi, ne liquentur.
Quod ſi panes, ex malo & fragili ære conflati, cum pa­
nibus, ex bono & duro ære confectis, torrentur, ſæpenumero æs adeo in uijs
inſidere ſolet, ut contus adactus in eas penetrare non poſſit.
Is ferreus ſit, &
longus pedes ſex atque palmos duos: in quo manubrium ligneum includatur lon
gum pedes quinque.
Deinde rutro recrementa detrahat de foco ad dextram: id
ex bractea ferrea factum priore parte: latum ſit pedem & palmum: mox pal
latim anguſtius fiat manubrium uerſus.
Altum uerò exiſtat palmos duos: ei
us manubrium ferreum ſit longum pedes duos, ligneum, in hoc incluſum, decem.
Foris demiſſa A. Contus B. Panes fathiſcentes C. Lateres D. Forceps E.
200[Figure 200]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index