Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1parietes diſtincti: qua ratione alius ab alio aberit pedes duos & dimidium.
In eius ſuperius incluſa ſint bacilla ferrea, quæ ſuſtineant laminas ferreas, lon
gas & latas pedes tres, craſſas digitum, ut & ollarum graue onus & ignis uim
ſuſtinere poſſint: earum quæque in medio habeat foramen rotundum, quod
latum ſit ſeſquidigitum: quia uerò nec plures quàm octo eſſe poſſunt, eis to
tidem ollæ in fundo perforatæ ſuperponantur, totidem integræ ſupponan
tur: illæ contineant miſta, & operculis tegantur.
Hæ aquas, & earum ora ad
laminas pertineant: miſta lignis, circa ſuperiores ollas poſitis & accenſis, co
cta ſtillant ſulfure rubro, uel luteo, uel uiridi: quod per foramina defluens ex­
cipiunt ollæ laminis ſuppoſitæ: quarum aqua mox refrigeſcit: ſi in miſtis in
eſt metallum, ea reſeruata excoquuntur: ſi minus, abijciuntur.
Veruntamen
ſulfur ex iſtiuſmodi miſtis optime poterit elici, ſi ollæ ſuperiores ſic in forna
ce concamerata locatæ fuerint, ut illæ, de quibus libro octauo, cum eandem
rem metalli, quod in eis ineſt, cauſa tractarem, dixi, ut eædem fundo carue­
rint, inque eas cancelli fuerint impoſiti: inferiores uerò eis hoc modo ſuppoſi
tæ fuerint: ſed laminam quanque amplius habere foramen oportet.
Murus longus A. Muri alti B. Muri humiles C. Laminæ D.
Ollæ ſuperiores E. Ollæ inferiores F.
225[Figure 225]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index