Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1ex ære & plumbo conflatis, dum ſtannum ab ære ſecerneretur, ortæ ſunt: & ad
totidem centumpondij partes ſpinarum, quæ de panibus, ex ſemel recoctis
ſpinis conflatis eodem modo ortæ ſunt, addatur plumbi depauperati cen­
tumpondium, molybdænæ dimidium: ſin officina abundat ſpuma argenti,
ea in locum plumbi depauperati ſupponatur.
Vel ad idem pondus prima­
rum ſpinarum, & ad centumpondium dimidium ſpinarum, quæ de panibus,
ex bis recoctis ſpinis conflatis, ſimili modo ortæ ſunt: & ad quartam centun­
pondij
partem ſpinarum, quæ, dum panes fathiſcentes torrerentur, natæ ſunt,
adijciatur ſeſquicentumpondium ſpumæ argenti & molybdænæ: utroque mo
do ex tribus centumpondijs fit panis unus.
Eiuſmodi uerò panes, excoctor,
ſingulis diebus plus minus quindecim conficiat: qui diligenter curet ut res
metallicæ, ex quibus antecedens panis conflatur, prius recte atque ordine ef­
fluant in catinum quàm aliæ, ex quibus inſequens conficitur.
Quinque autem
panes ſimul in fornace, in qua ſtannum ſeparatur ab ære, collocentur: qui cen­
tumpondia fere quatuordecim pendunt: nam recrementa, inde conflata, ple
runque centumpondium.
In tot uerò panibus argenti libra et unciæ ferme duæ
inſunt: at ſtannum, quo hi par es ſtillant, centumpondia ſeptem & dimidium
pendit, quorum quodque argenti ſeſcunciam in ſe continet: ſed ſpinæ tria cen­
tumpondia, in quorum ſingulis argenti fere uncia ineſt: panes fathiſcentes
centumpondia duo & quartam partem: quæ omnia argenti ferme ſeſcunci­
am in ſe continent.
Attamen hæc pro ſpinarum uarietate multum uariant:
etenim in ſpinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, dum ſtannum
ab ære ſecerneretur, ortæ ſunt, & quæ de panibus fathiſcentibus dum torre
rentur, argenti unciæ fere duæ inſunt, in cæteris uncia non integra.
Sunt a­
liæ præterea ſpinæ, de quibus paulo poſt dicam.
Sed qui ex ære reſiduo, quod
in fornace ſimili furno, cùm ſuperior æris pars ab inferiore fuerit diuiſa, re­
manet, in Carpatho monte panes conficiunt, hi ſpinas, quæ de panibus, cùm
ſtannum pauper uel mediocre ab ære ſecerneretur, ortæ ſunt: item eas, quæ
de panibus ex recoctis ſpinis, aut ſpuma argenti recocta conflatis, uno in lo
co coaceruant: ſed eas, quæ de panibus ex molybdæna conflatis in loco, à pri
mo ſeparato, locant: ſimiliter ex panibus fathiſcentibus, dum torrerentur, na­
tas ſeparatim locant.
Ex his autem ſpinis ſic conficiunt panes. De primo acer
uo ſumunt quartam centumpondij partem, de altero tantundem, de tertiò
centumpondium: ad quas ſpinas addunt ſpumæ argenti ſeſqui centumpondi
um
, & molybdænæ dimidium centumpondium, atque ex eis in prima forna
ce coctis panem conflare ſolent.
Tales uerò panes excoctores ſinguli ſingu
lis diebus conficiunt uiginti.
Hæc quoque hactenus, redeo ad noſtra. Æs ci­
nereum, quod è panibus torrefactis, ut dixi, decutitur, abhinc aliquot annis
inſperſum fuit ſpinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, ortæ fue
runt, quod in ipſo æque, ac in illis argenti unciæ duæ inſint: nunc uerò ramen
to, ex cadmijs, alijsque rebus lotis collecto, inſpergitur.
At incolæ Carpathi
montis æs iſtiuſmodi coquunt in fornacibus, in quibus recrementa, quæ, dum
æs rurſus conficeretur, ſunt conflata, recoquuntur.
Quia uerò id cito lique­
ſcit, & ex fornacibus defluit, ad ipſum coquendum opus eſt duobus exco­
ctoribus: quorum alter coquat: alter panem craſſum mox ex catino eximat:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index