Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1uoce nomen hoc traxit. Cum his duabus cognationem habent noctuæ
ſed
differunt uoce.
Nec enim ululant, uerum edunt ſonum, quem Aristopha­
nes
kikkaban_ nominauit.
Earum quatuor ſunt genera. Vnum, cui pluma au
rium
modo eminet: quod maximum eſt, & aſio uocatur.
Alterum eximij can­
doris
in gutture & uentre, alio qui candidis & luteis maculis alternis diſtin­
ctum
.
Tertium paruum, quo, ut etiam ſequenti, aucupes uenantur aues. Qua
tum
minus illo: quod in rupibus ſaxisque uerſatur.
Hoc, ſicut & proximum,
cinereis
& candidis maculis uariat, item alternis.
Nycticorax autem, hoc
eſt
coruus nocturnus, niger eſt, ut alterius generis coruus, ſed eo plerunque
minor
.
At ueſpertilio, quæ ex ueſpere, quo euolat, nomen hoc duxit, mu
ri
nonnihil ſimilis eſt, quare ſcite ſcripſit Varro: Factus ſum ueſpertilio, neque
in
muribus planè, neque in uolucribus ſum.
Alas enim habet & uolat, quod
ei
non conuenit cum muribus: ſed animalia parit, non oua, in qua re cum uo
lucrum
natura non congruit, & fœtus uberibus admotos lacte nutrit, cum
uolucres
cibos conquirant undique, quos in os pullorum inſerant.
Præterea
ſunt
ei dentes, quibus carent uolucres.
Caput autem ſimile habet muri uel
cani
: aures plerunque duas, raro quatuor: dentes ſerratos: corpus obſcure ful
uis
pilis ueſtitum, roſtrum tamen nigrum, item aures: alas duas, quæ ut dra
conis
& piſcis uolantis, non ex plumis conſtant, ſed ex membranis, & qui­
dem
nigris.
In utraque uerò ala habet digitum, cui eſt unguis, caudam latam,
& ſicut alas, membranaceam, in qua duos pedes, quorum uterque quinos ha
bet
digitos uncis unguibus armatos, quibus in parietibus & rimis cauerna
rum
adhæreſcit.
Aut enim pendet, aut uolat, aut iacet. Quia uerò pedes non
oriuntur
ex corpore, ſed ex cauda, ei eſſe traditur coxendix una.
Vocem
uetam
ut mus non emittit, uerum ferè ut catellus latrat.
Geminos autem, ut
Plinius
, uolitat amplexa infantes, ſecumque deportat.
Cauda & alis affixa di­
es
aliquot uiuit.
Quinetiam Troglodytæ, qui in Africa habitant, interdiu,
maxime
uerò meridie latent in ſuis ſpecubus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index