Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1& tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri atque contemplari.
Nec id ſolum agere debet, ſed interdum aliquos labores ſuſcipere: non ut in
ijs ſe frangat, ſed ut & ſua diligentia mercenarios excitet, & eos doceat artem.

Etenim bene ſe habet metallum, in quo quid faciendum ſit non præſes mo
do, uerum dominus etiam docet.
Quocirca barbarus quidam, ut eſt apud Xe
nophontem recte reſpondit regi, oculus domini ſaginat equum, nam dili­
gentia domini omnibus in rebus ualet plurimum.
At cum multi communes im
penſas faciunt in metalla, ipſis accommodatum atque utile eſt, ex ſe præfectos
fodinarum eligere, item præſides.
Quia enim plerunque ſua homines curant,
aliena negligunt, non poſſunt illi ſua curare, quin aliena curent, nec aliena
negligere, ut ſua non negligant.
Quod ſi nemo ex ipſis eiusmodi officiorum
onera ſuſcipere uelit, aut ſuſtinere poſsit, è re communi erit, ea uiris diligentiſsi
mis
imponere.
Quondam certe hæc res curæ fuit præfectis metallorum: ſiue
domini eſſent reges, ut Priamus aurariorum circa Abydum, Mydas eorum quæ
fuerunt in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Crœſus eorum, quæ fuerunt ad
oppidum deſertum inter Atarneam & Pergamum: ſiue reſpub.
ut Cartha­
ginienſes argentariorum quibus floruit Hiſpania: ſiue familiæ amplæ & illu
ſtres, ut Athenis fodinarum Laurei montis.
Hoc porro rationibus domini
artis adhuc ignari maxime conducit, ſumptum communem ſibi cum alijs po­
nere non in foſsione uenæ unius, ſed plurium.
Nam qui ſolus impenſas fa­
cit in unam aliquam fodinam, ſi ſecunda fortuna ipſi uenam abundantem me
tallis alijsque foſsilibus elargitur, ampliſsimæ pecuniæ fit dominus: ſin ad­
uerſa inopem & ſterilem, in omne tempus perdit omnino omnem ſumptum,
quem in eam impendit.
Qui uero nummos communiter cum alijs inſumit in
plures uenas alicuius loci nobilitati copia metallorum, ille raro perdit oleum
& operam, ſed ipſius optatis plerumque fortuna reſpondet.
Cum enim ex du
odecim uenis in quas communis fit ſumptus una metallis affluens, domino
non reddat modo pecuniam impenſam, ſed det præterea lucrum, certe erit ei
res metallica ampla & fructuoſa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plu­
résue effundunt metalla.
Xenophontis autem non multum huic diſsimile con
ſilium
eſt, quid ipſis Athenienſibus ſit faciendum, ſi nouas argenti uenas ſine
detrimento uoluerint quærere.
Sunt, inquit, Athenienſium decem tribus.
Itaque ſi ciuitas ſingulis dederit ſeruos pares numero, atque ipſæ communi for­
tuna nouas uenas ſecuerint, hoc ſane modo ſi una inuenerit uenam argenti
diuitem, utique uniuerſis, id quod habet utilitatem, oſtendet: ſin duæ tribus
inuenerint, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profecto hæc o­
pera utiliora fient.
Spem enim omnes tribus fruſtrari, præteritorum non eſt
ſimile.
Quamuis autem hoc Xenophontis conſilium ſit plenum prudentiæ, ta
men ei locus non eſt in ullis ciuitatibus, niſi liberis & opulentis.
Nam quæ
in regum & principum ditione ſunt, uel tyranni dominatu premuntur, ſine
eorum permiſſu non audent facere tales impenſas.
Quæ præditæ ſunt par­
uis opibus ac facultatibus, præ indigentia non poſſunt: tum etiam, ut mos
eſt noſtrorum hominum, reſpub.
nullos habent ſeruos, quos tribubus elo­
care poſſent.
Quare hodie qui cum poteſtate ſunt, nomine rerumpub. im­
penſas agunt in metalla, non aliter ac priuati homines.
Nonnulli uero do­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index