Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 62[Figure 62]
Dixi de fornaculis & circulo ferreo, nunc dicam de tegula & catillis. Te­
gula quidem eſt fictilis & imbricis inuerſi figura.
Tegit aut catillos ne carbun
culi, in eos incidentes, experimentum impediant.
Lata eſt ſeſquipalmum: al
titudine, quæ plerunque ſolet eſſe palmaris, reſpondet ori fornaculæ, longi­
tudine ferè toti fornaculæ.
Veruntamen priori tantum parte attingit os ei­
us, alioqui undequaque à lateribus & poſteriori parte iccirco diſtat digitos
tres, ut carbones in medio loco, qui eſt inter ipſam & fornaculam iacere poſ­
ſint.
Habet uerò craſſitudinem ollæ fictilis bene craſſæ: ſed ſuperior eius pars
integra eſt, poſterior duas habet feneſtellas, & utrunque latus duas uel tres
uel etiam quatuor: per quas calor penetrans in catillos uenam excoquit: uel
loco feneſtellarum habet parua foramina: & poſteriori quidem parte decem,
in utroque uerò latere plura.
Quinetiam poſterior pars ſub feneſtellis uel par
uis foraminib.
ter exciſa eſt in modum ſemicirculi alti ſemidigitum: ſed latera,
quater.
Poſterior autem tegulæ pars paulò minus alta eſſe ſolet quàm prior.
Tegulæ feneſtellæ latæ A. Angustæ B. Eiuſdem foramina poſterioris partis C.
63[Figure 63]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index