Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1mittentes ſemiſextulas, mox binas ſextulas diuidunt in duodecim quater­
nas ſiliquas: nec has partiuntur in quatuor ſiliquas.
Itaque prima & maximæ
particula, quæ bes eſt, pendit quatuor & uiginti binas ſextulas: ſecunda, du
odecim: tertia, ſex: quarta, tres: quinta, duas: ſexta, ſingulas ſiue quatuor ſe­
miſextulas: ſeptima, duas ſemiſextulas: octaua, unam: ſiue tres quaternas ſili
quas: nona, duas: decima, unam.
Quinetiam monetarij, qui ſignant argentum,
beſſem minorem ſimiliter atque maiorem partiuntur: noſtri quidem in ſemun
cias
ſedecim, ſemunciam uerò in decem & octo quaternas ſiliquas.
Ipſis aut
particulæ ſunt decem, quibus in alteram libræ lancem impoſitis, ponderant
argentum, quod, cùm igni experiuntur miſturam, ſupereſt ære iam conſum
pto: quarum prima eſt bes, & pendit ſemuncias ſedecim: ſecunda, octo: ter­
tia, quatuor: quarta duas: quinta unam, ſiue decem & octo quaternas ſiliquas:
ſexta, nouem quaternas ſiliquas: ſeptima, ſex: octaua, tres: nona, duas: deci­
ma, unam.
At Norebergij monetarij, qui cudunt argentum, beſſem etiam di
uidunt in ſemuncias ſedecim, ſed ſemunciam in quatuor drachmas, drachmam
in quatuor nummulos: quibus ſunt nouem particulæ: quarum prima pen­
dit ſemuncias ſedecim: ſecunda, octo: tertia, quatuor: quarta, duas: quinta, u­
nam.
Beſſem enim non aliter ac noſtri diſtribuunt: ſed quia ſemunciam par
tiuntur in quatuor drachmas, ſexta particula pendit duas drachmas: ſeptima,
unum, ſiue nummulos quatuor: octaua, nummulos duos: nona unum.
Ve­
rùm Agrippinenſes & Antuerpiani diuidunt beſſem in duodecim quinas
drachmas & ſingula ſcripula, quæ pondera nummos appellant.
Quodque ue­
rò rurſus diſtribuunt in quatuor & uiginti quaternas ſiliquas, quas nomi­
nant grana: eis autem ſunt decem particulæ: quarum prima eſt bes, & pendit
duodecim nummos: ſecunda, ſex: tertia, tres: quarta, duos: quinta, unum ſi­
ue quatuor & uiginti quaternas ſiliquas: ſexta, duodecim quaternas ſili­
quas: ſeptima, ſex: octaua, tres: nona, duas: decima, unas.
Itaque his æquè ac no
ſtris bes diuiditur in quaternas ſiliquas ducentas octoginta octo: Noreber
gijs uerò in nummulos ducentos quinquaginta ſex.
Poſtremò Veneti beſ­
ſem partiuntur in uncias octo: unciam, in quatuor ſicilicos: ſicilicum, in ſili­
quas ſex & triginta: qui duodecim particulas facere poſſunt, quibus utantur,
ſi quando miſturas argenti & æris experiri uelint: quarum prima erit bes &
pendet uncias octo: ſecunda, quatuor: tertia, duas, quarta, unam, ſiue ſicilicos
quatuor: quinta, ſicilicos duos: ſexta, ſicilicum unum: ſeptima, ſiliquas decem
& octo: octaua, nouem: nona, ſex: decima, tres: undecima, duas: duodecima,
unam.
Quoniam uerò Veneti diſtribuunt beſſem in ſiliquas mille centum
quinquaginta duas, & quaternæ ſiliquæ ducentæ octoginta octo, in quot
noſtri diuidunt beſſem, efficiunt totidem ſiliquas, utrique idem ſentiunt: etſi
Veneti beſſem minutius concidunt.
Atque ponderum tam maiorum quàm
minorum, quibus metallici utuntur, hæc ferè ratio eſt: itemque minorum, qui­
bus monetarij & mercatores cùm metalla & monetas experiri ſolent.
Maio
res uerò beſſes, quos adhibent cùm magnas earundem rerum maſſas pon­
derant, explicaui libro De reſtituendis menſuris & ponderibus inſcripto,
& ſecundo De precio metallorum & monetis.
Tres autem minores libræ
ſunt, quibus uenas, metalla, additamenta ponderamus: prima, qua plumbum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index