Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1potius eſſe caſum ab acceleratione violentum, quàm à ſimplici
motu naturalem.
Quàm parùm autem cenſendum ſit, quod
ex ſimplici motu eſt, ex eo probatur, quòd ſi qualis incipit mo­
tus quo momento primo eſt adhûc ab acceleratione liber, talis
perſeueraret per duarum orgyiarum altitudinem; ille, aſſumpto
pro primo momento, vno minuto ex ijs, quæ decima vocant, non­
dum eſſet planè peractus poſt annos 5322380: neque adeò lapis,
ſi occœpiſſet illo motu ab vſque initio Mundi cadere, perfeciſſet
iam ſeptimam vnam digiti partem.
Deinde, cùm illud vio­
lentum dicatur, cuius principium extra eſt; etiam deſcenſus, ſeu
ſimplex motus eſſe comprobatur à principio externo, nempe à
virtute attractrice Terræ (credebatur tunc poſſe quoque aër à
tergo impellere) tum quia lapis ſeu intra vacuum (vbi nihil
cum Mundo, Terráque adeò communicaret, ac perinde illi fo­
ret, ſeu eſſet, ſeu non eſſet Mundus) ſeu intra aërem infinitum
(ſi ſolus præter ipſum foret) talem motum nullum haberet:
tum quia quæ res ſunt intenſionis capaces, à qua cauſſa habent
gradus reliquos, ab ea nanciſcuntur & primum; atque adeò,
vti dum calefit aqua, non cæteri gradus ab externo ſunt, pri­
mus ab interno principio, ſed omnes ab externo ſunt: ita dum
lapis deorsùm mouetur, non cæteræ motus partes ab externa
cauſſa, & prima ab interna ſunt; verùm ſunt omnes ab ex­
terna. A p.
240. in 246.
ART. XI. XII. XIII. XIV. Terram grauia
attrahere; &, Quid illi contingeret, ſi verſus
Lunam dimoueretur?
Quid lapidi, ſi intra for­
nicem ad centrum Terræ conſtitueretur?
Cùm attrahi grauia à Terra videantur, ob cauſſam iam
expoſitam: Ad illud, quod quærit R. P. quid ipſi Terræ con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index