Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1verò ſpatium DG poſitum eſt minus, quam ſpatium CF,
ſequitur lineam CH pertingere non poſſe vſque ad pun­
ctum F, cum ipſa ſit æqualis ad DG.
Cumque ip­
35[Figure 35]
ſius extremum
vbi H, ſit pari­
ter terminus li­
neę, ſeu lateris
GH, ſequitur
vlterius, vt ne­
que linea GH
pertingere poſ­
ſit vſque ad pun­
ctum P.
Erit
igitur maior li­
nea GF quàm
ſit linea GH, &
linea CD, quæ
eſt illi æqualis,
quod erat pro
bandum.
Item hinc manifeſtè apparet falſum quoque eſſe, manubrium
remi ad proram, vel puppim exiſtentis, æquale ſpatium per­
tranſire, ac manubrium alterius remi in nauis medio conſti­
tuti, palmulis vtriuſque remi in eodem ſitu, ſeu puncto ma­
nentibus, vt à Baldo aſſumebatur ad probandam ſuam con­
cluſionem.
Quod ita facilè oſtenditur ex huiuſque demon­
ſtratis.
Nam ſi eo tempore quo ſcalmus D fertur in G,
ſcalmus C fertur in H ad æqualem diſtantiam, vt proba­
tum eſt; vtique manubrium ipſius remi ad proram conſti­
tuti, non erit in E, ſed in I, vbi deſinit recta ducta à
centro B, per punctum H ad arcum AE.
Cumque AI
differat ab AE tanquam pars à toto, & vterque arcus AE
ſit alter alteri æqualis ex conſtructione, palam fit, maius
ſpatium percurrere manubrium A remi ADB in medio
nauis conſtituti, dum fertur vſque ad E, quàm manubrium
alterius remi, quo d fertur vſque ad I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index