Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1
Quod tandem afferebatur de ortu Mechanices ex Phyſica,
& Mathematica ad probandum eſſe ſcientiam ex vtraque
conflatam
, ſi rectè conſideretur, nullius eſt momenti; nam
vere
dicitur ex Phyſica ſumpſiſſe ſubiectum, & ex Geome­
tria
principia quibus in ſuis demonſtrationibus procederet;
ex
quo tamen non ſequitur, ipſam veluti mixtam quandam
reſultare
ſcientiam, partim ſcilicet Phyſicam, partim verò
Mathematicam
; tum quia ſpecificatio ſcientiarum vt diximus
non
attenditur ex ſubiecto materiali, ſed ex obiecto formali;
tum
etiam, quia nequit vna eademque ſcientia, pluribus ſcien­
tijs
omnino diuerſis ſubalternari, cum vnitas ipſius attenda­
tur
penes vnitatem eiuſdem obiecti formalis, quod mutuari
debet
vel ex vna, vel ex altera ſuperiori ſcientia.
Quare cum
Ariſtoteles
ait, Mechanica problemata eſſe Mathematicarum
quæſtionum
, naturaliumque communia, non intellexit eſſe
veluti
aggregata & conflata ex illis vtriſque.
Non enim commu­
nia
conflantur ex particularibus, ſed particularia ex commu­
nibus
ac vniuerſalibus.
Vnde potius ſenſit Philoſophus, Me­
chanicam
facultatem de his rebus agere, quæ communes ſunt
naturalibus
ac Mathematicis quæſtionibus (quamuis ſub di­
uerſa
ratione formali) cuiuſmodi ſunt quantitas ponderis, ſeu
ipſa
ponderantia, quæ dicuntur grauia & leuia, ac virtus qua
ipſa
mouentur aut detinentur.
Siquidem de his omnibus
multa
quæruntur in phyſicis, prout ſunt affectiones corporis
naturalis
, vel corpora quædam naturalia; multaque pa­
riter
in mathematicis, prout dimenſionem habent
quantitatiuam
, aut virtutis, abſtrahendo
ab
hac vel illa materia, peculiaresque
fortiuntur
paſſiones in ordine
ad
motum artifi­
cioſum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index