Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1bos ad prop. 37. poriſ. 1. & 2. problem. 1. in lib. de proport:
motûs.
Eadem verò eſt ratio reliquarum magnitudinum:
ſiue eiuſdem, ſiue alterius ſint figuræ.
Nam quòd percutiens
à motu quieſcit, huius ratio eſt æqualitas ponderis: quæ to­
tam in percuſſo exhaurit plagam.
Vtverò circulus B ad circu­
lum ſibi æqualem A, ita idem circulus ad quadratum ſibi æqua­
le C: eſtque contactus utriusque in puncto G & F. ſicuti ergo A eſt
hypomochlium totius grauitatis ſeu impulſus in B; ita C hy­
pomochlium eſt eiuſdem grauitatis ſeu impulſus.
Impulſus
autem æqualis ad magnitudinem æqualem eandem habet
rationem.
10[Figure 10]
THEOREMA I.
Grauitas mouens partium ìn toto eſt minor grauitate mouente
extra illud totum.
Sit B grauitas mobilis, & A mundi centrum: eritque linea BA
motus centri per 3, Axioma: partium verò HD motus eidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index