Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1proportio preſſionis aquæ BA ad preſſionem aquæ BC au­
getur; ergo, &c.
Dixi, donec exhauſtum ſit totum crus CB
oppoſitum: nam illo exhauſto, minuitur ſemper magis ac magis
celeritas effluxus per os A, quoniam minuitur perpendiculum
aquæ, ac proinde ſemper minùs ac minùs premitur aqua apud A.
Annotatio.
In ſiphone inverſo pluribus tubis quàm duobus compoſito eadem.
& ob eandem cauſam contingunt, vt patębit conſideranti.
Propoſitio IV.
Siphonis mixti inæqualium crurium proprie­
tates aſſignare.
SIphonum mixtorum crura vel ſunt omnia æqualia, vel omnia

inæqualia, vel aliqua æqualia, aliqua inæqualia.
De proprie­
tatibus ſiphonis, cuius omnia crura ſunt æqualia, agemus Pro­
poſit.
ſequenti; de reliquorum proprietatibus hîc agemus. Sit
igitur ſiphon AKDI.
Hic ſi integer maneat, habebit omnia cru­
ra inæqualia: ſi truncetur in E, aut in B, habebit aliqua crura
æqualia, alia inæqualia: ſi truncetur in F, aut N, habebit iterum
omnia crura inæqualia.
Siphonis mi­
xti variæ
ſpecies.
Prima Proprietas.
SI ſiphon AKDI maneat integer, & repleatur totus aquâ, efflu­
et ea tota per os I. Ratio eſt, quia perpendiculum DI lon­
gius eſt quàm perpendiculum DK, ut ſupponitur; ergo plùs
premitur aqua apud I, quàm apud K, per dicta Propoſit. III.
præcedente, Propriet. I. & Capite I. Propriet. III. ac proinde
aqua DI trahit aquam DK; quâ tractâ, ſequitur etiam aqua
KA, tum proprio pondere, tum ad vacuum impediendum.
Secunda Proprietas.
SI crus DI truncetur in B, ita vtos B ſit eiusdem altitudinis
ſupra horizontom cum ore A, & totus ſiphon AKDB replea­
tur aquá; eſt qui putat non effluere ex B, ſed effluere ex A, du­
rareque fluxum donec ſuperficies aquæ B pervenerit ad C,
hoc eſt, donec effluxerit tantum aquæ, quantum eſtintra BDC,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index