Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1cunque ratione longius crure interno, ſed neceſſarium omnino
eſt ut perpendiculum externi cruris longius ſit perpendiculo in­
terni, juxta dicta ſuprà Protheoria I. §. VI.
Aqua inæ­
quali cele­
ritate efflu­
it ex crure
externo ſi­
phonis,
Secunda Proprietas.
Si crus externum FN decurtetur in K, & internum tan­
gat ferè fundum in E, & ex ore K extrahatur aer; ſequetur
aqua uſque ad os K, propter vacui metum, & tota ferè effluet,
donec nimirum perveniat ſuprema aquæ ſuperficies uſque ad oſcu­
lum E.
Ratio eſt, quia perpendiculum cruris externi longius
eſt quàm interni.
At poſtquam aqua pervenerit uſque ad oſcu­
lum E, nihil amplius effluit, quia perpendicula FE, FK ſunt
æqualia.
Hærebit ergo aqua in æquilibrio in utroque crure.
Tertia Proprietas.
Si crus externum FN decurtetur in H, & internum ſit
infra lineam LM, aut pertingat ſolummodò uſque ad dictam
lineam; vas tamen ſit plenum uſque ad lineam CD, aut ſaltem
aqua ſit ſupra lineam LM; effluet aqua per os H, donec ſupre­
ma aquæ vaſis ſuperficies perveniat uſque ad lineam LM, & non
ampliùs.
Ratio eſt, quia antequam dicta aquæ ſuperficies per­
veniat ad lineam LM, perpendiculum cruris externi eſt ſem­
per longius perpendiculo cruris interni; quando verò deſcendit
jam ad dictam lineam, ambo perpendicula ſunt æqualia.
Fluxus
porrò difformitas quoad celeritatem aut tarditatem eadem eſt,
quæ antea.
Quarta Proprietas.
Si crus externum decurtetur in G, ut ſit ejuſdem altitudi­
nis ſupra Horizontem cum ſuperficie humidi CD, & aqua at­
trahatur in G; nihil effluet, quia perpendicula ſunt æqualia:
quare aqua hærebit in æquilibrio in utroque crure.
Corollarium I.
Ex his colligitur primò, Si vas ſit plenum ſolummodò uſque

ad lineam LM, & ſiphonis crus externum decurtetur in H, vel
G, vel O, internum verò pertingat uſque ad fundum; nihil
poſſe effluere ex crure externo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index