Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1Tertij denique generis Hydraulico-pnevmaticas. Quoniam
igitur pleræque Machinæ, quas producimus, huiuſmodi ſunt,

hoc eſt, aquæ & aëris ſubſidio conſtructæ; ideo Hydraulico­
pnevmaticas, vt dicebam, appellamus hoc Opere traditas
Machinas.
Dico, plerasque aquæ & aëris ſubſidio eſſe con­
ſtructas; non omnes: ſunt enim & purè hydraulicæ multæ, &
purè pnevmaticæ non paucæ; imò nonnullæ, quæ licet aquæ au­
xilio fiant, hydraulicæ tamen propriè ac rigorosè, juxta ſenſum
expoſitum, cenſeri non poſſunt, vt videbis in Operis decurſu,
& ex Machinarum indice apparebit.
Machinæ
huius Ope­
ris pleræque
ſunt hydrau­
lico-pnev­
maticæ.
SCRIPTORES HYDRAVLICORVM,
ET PNEVMATICORVM.
SCriptores quod attinet, qui de Hydraulicis, Pnevmaticis­
que
quoquo modo ſcripſerunt, & ad manus meas pervene­
runt, ſunt ſequentes, Alphabeti ordine.
Archimedes, Atha­
naſius Kircherus, Auguſtinus Ramellus, Benedictus Ca­
ſtellus, Daniel Lipſtorpius, Daniel Schvventerus, Evan­
geliſta Torricellus, Galilæus Galilæi, Gaſpar Ens, Ge­
orgius Agricola, Georgius Philippus Harſtorfferus, Ge­
orgius Valla, Hero Alexandrinus, Hieronymus Carda­
nus, Iacobus Beſſon, Ioannes Baptiſta Porta, Ioannes Ba­
ptiſta Balianus, Ioannes Baptiſta Aleottus, Ioannes Iaco­
bus Weckerus, Ioannes Leurechon, Ioſephus Ceredus,
Ioannes Branca, Marinus Ghetaldus, Marinus Merſen­
nus, Marius Bettinus, Nicolaus Cabæus, Petrus Herigo­
nius, Raphaël Magiottus, Robertus Valturius,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index