Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1locus exinanitus repleatur: iniectus enim ignis, ſubjungit Hero,
corrumpit & extenuat aërem, qui in ipſis continetur, ideoque relin­
quitur in ipſis vacuum; cùm verò cucurbitula reſpiraverit; aër in e­
vacuatum locum ſuccedit, materiânon ampliùs attractâ, deciditque
cucurbitula.
Cucurbitu­
la cur car­
nem attra­
hant.
Sphæra con­
cava, & aë­
re plena, cur
plùs aeris
per inflatio­
nem recipi­
at ſecundum
Heronem.
Quartò, conſtruatur Sphæra craſſitudinem habens laminæ, vt nè
facilè rumpatur, continensque circiter cotylas octo, & vndique præclu­
ſa; & per foramen in ipſa factum immittamus Siphonem æreum,
hoc eſt, tubum gracilem, non contingentem locum, qui puncto perfora­
to ſecundùm diametrum opponitur, ita vt aqua fluere poſſit; alia autem
ipſius pars extra ſphæram emineat circiter digitos tres, ipſi〈qué〉 diligenter
adferruminetur, ambitu foraminis circa tubum ſtanno præcluſo, vt cùm
volumus ore per ſiphonem inflare, ſpiritus ex ſphærâ nullo modo excidat.
His factis,, inſpiciamus quæ contingunt. Aëre enim in ipſa exiſtente
(quemadmodum & in aliis vaſis quæ vacua appellantur) totum­
que qui in ipsa locum replente, & per continuationem quandam ad eius
ambitum applicato, nullo denique loco, ut arbitrantur, penitus exiſten­
te vacuo; neque aquam immittere poſſemus, neque alium aërem, non
excedente priori aëre qui in ipsa erat; & ſi multa vi immiſſionem facia­
mus, priùs diſrumpetur vas, quàm aliquid ſuſcipiat, cùm plenum ſit: ne­
que enim aëris corpora in minorem magnitudinem contrahi poſſunt:
quare neceſſe erit, vt in ſeipſis habeant quædam intervalla, in quæ com­
preſſa minorem obtineant molem; hoc autem veriſimile non eſt, nullo
penitus exiſtente vacuo: & cùm corpora ad ſeſe applicentur ſecundùm
omnes ſuperficies, & ſimiliter ad vaſis ambitum, non poſſunt expulſa lo­
cum alicui facere, non exiſtente vacuo aliquo, quamobrem nullo modo
in ſphæram immittetur aliquid eorum, quæ ſunt extra, niſi excedat ali­
qua pars aëris priùs in ea contenti, ſiquidem totus locus conſtipatus est,
& continuatus, vt arbitrantur.
At experientiâ conſtat contrari­
um: nam ſi quis ſiphonem ori admovens ſphæraminflet, multum im­
mittit ſpiritum, non excedente aëre, qui in ea eſt.
Quod cùm ita ſem­
per contingat; manifeſtò oſtenditur, contractionem fieri corporum in ſphæra
exiſtentium in vacua implicata: contractio autem præter naturam fit,
ob immiſſionis violentiam.
Si igitur aliquis inflans, & ad ipſum os ma­
num apponens, ſtatim digito ſiphonem obturet; manebit omni tempore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index