Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1ſolet. Sit enim dolium DC, exinanitum vſque ad lineam FG;
quod tu ignores: ſcies id, ſi tubum oblongum AB incurves in­
feriùs iuxta B, & doleo iuxta C inſeras epiſtomij loco; liquor
enim dolij effluens aſcendet per tubum, donec perveniat vſque ad
E, & æquetur ſupremæ ſuperficiei liquoris in dolio contenti.
30[Figure 30]
Corollarium V.
Dolium im­
plere per e­
piſtomium
ope ſiphonis.
COlligitur quintò, Quomodo repleri poſſit prædictum doli­
um per foramen C epiſtomij.
Si enim tubum AB incur­
vatum inſeras dolio iuxta C, & ſuperiùs iuxta A infundas li­
quorem; aſcendet is in dolio, donec æquetur ſummitati tubi,
aut donec dolium ſit omnino repletum, ſi tubus altior eſt dolio.

Bene tamen Schvventerus monet in ſuis Recreationibus Mathe­
maticis parte 13. quæſt. 3. debere in ſummitate dolij foramen a­
periri, per quod aër elabatur, impediturus alioquin liquoris in­
fuſionem, ſi non poſſit erumpere per foramen C & tubum BA.
Annotatio.
In Siphone erecto plurium quàm duorum crurium eadem con­
tingunt, quæ in ſiphone duorum crurium, vt conſideranti patet.
Propoſitio III.
Siphonis inverſi proprietates aſſignare.
Siphonis in­
verſi pro­
prietates.
PLurimas proprietates, easque plerumque miras habet Siphon­
everſus, tam æqualium quoad longitudinem & capacitatem
crurium, quàm inæqualium.
Nos præcipuas referemus.
Prima Proprietas.
SI crura ſiphonis inverſi inæqualia ſunt quoad longitudinem,
& totus ſiphon repleatur aquâ, & invertatur; effluit ea tota per
crus longius, licet ſit minus capacitate.
Eſto Siphon inverſus
ABC inæqualium crurium, aquâ plenus, & crus AB longius
ſit quàm crus CB, hoc eſt, extremæ aquarum ſuperficies A & C
inæqualiter diſtent à Centro Mundi, ſcilicet AB minùs, CB
plùs; dico, totam aquam effluere per crus AB, licet capacitate
ſit minus quàm CB.
Ratio eſt, quia cùm aquæ AB perpendi­
culum, ſit longius, quàm aquæ CB perpendiculum, ma­
gis premitur aqua apud A, quàm apud C, per corollarlum I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index