Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1
Tertium eſt, omninò neceſſarium eſſe, vt tubus FG longi­
or ſit quam tubus AB, quia, vt diximus Protheoria I. §. VI. & di­
cemus iterum infrà Protheoria IV. cap. 2. Propoſit. 14. hîc et­
iam, vt vbiq, in hydraulicis, perpendiculis certatur, non verò
quarum
copiâ.
Perpendiculun|autem tubi FG computatur ab F vſque ad

ſupremam ſuperficiem aquæ deſcendentis & quieſcentis in vaſe G.

Quò verò longius fuerit perpendiculum FG ſupra perpendicu­
lum AB eò altiùs ſalit aqua ex oſculo B.
Quare cùm in prin­
cipio, quando incipit deſcendere aqua intra vas G, longius ſit
perpendiculum FG, quàm poſtea (repleto paulatim vaſe G)
& id ſemper magis ac magis minuatur; conſequens eſt, vtin prin­
cipio altiùs ſaliat aqua ex B, quàm poſt principium, & vt ſem­
per minùs & minùs altè exſiliat.
Vide etiam quæ dicimus in­
frà Parte 2. Claſse I. cap. 2. Machina I. Annot. 2.
Perpendi­
culis, non a­
qudrum co­
piâ certatur
in hydrau­
licis.
Quartum eſt, Non ſolùm ſervandam eſſe proportionem
quoad longitudinem inter tubos AB, & GF, ſed etiam quoad
capacitatem, nè ſcilicet AB laxior ſit quàm GF; alioquin gra­
vior erit aqua intra ipſum, quàm vt elevari poſſit ab aëre modi­
co intra vas A pulſo à modica aqua cadente intra vas G.
Si
verò FG tubus laxior eſſet quàm AB, nimis citò repleretur
vas G, & antequam tota aqua vaſis A expelleretur per AB.
Quintum eſt, Nihil referre quantæ ſit altitudinis tubus HD,
per quem aër defertur, quia nihil confert ad perpendiculum.
Pro­
curandum tamen eſt, nè ſit nimis laxus, aliàs multùm aëris intra
ipſum abſorberetur, qui alioquin expelli deberet intra vas A.
Sextum eſt, prædictum artificium elevandi aquam vi ex­
pulſiva propter corporum impenetra bilitatem, eſſe typum &
exemplar omnium Machinarum Hydro-pnevmaticarum præ­
dicta virtute animatarum; ac proinde ſemperante oculos
in ſimilibus Machinis fabricandis eſſe habendum,
vt in principio dicebam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index