Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1cedat MN tubus, ſimul cum eo perforatus, tantum diſtans à calathi
operculo KL (in quo ellychnium imponitur) quantum ad aër is
exitum ſufficiat.
Alius autem tubulus XO demittatur per opercu­
lum KL diſtans à fundo calathi, quantum ſatis ſit ad aquæ fluxum
& ex operculo paululum excedens.
Exceſſui verò aptetur alius tubulus
P habens ſuperius oſculum obſtructum; qui tubulus per fundum lychnij
impulſus coagmentetur lychno.
At tubum autem P adglutine­
tur alius tubulus exilis, procedens ad extremitatem auris, & ſimul com ea
perforetur, vt in fluat in concavitatem ellychnij, foramen habens
quemadmodum & alij.
Et ſub diaphragmate EF conglutinetur clavi­
cula deferens in locum CDEF, ita, vt ſi aperiatur, aqua ex loco
ABEF, in ipſum CDEF tranſeat. Sit autem in operculo AB par­
rum foramen, per quod locum ABEF implebimus aquâ; & qui
in ipſo eſt aër, per dictum foramen excedet.
Itaque ſublato ellych­
nio, calathum oleo imple bimus per tubum XO, aëre per NM tubulum
excedente, & adhuc per clavem apertam, quæ eſt in fundo C.D,
quando & quæ eſt in CDEF aqua effluet. Impoſito igitur el­
lychnio per ſmeriſma P, quando opus ſit oleum infundere, aperiemus
clavem, quæ in fundo CD; & aquâ ex loco ABEF in locum
CDEF ſecedente, aër qui eſt in ipſo, per tubum MN ad cala­
thum perveniens elidet oleum; quod quidem per tubulum XO, &
per alium ipſi cohærentem ad ellychnium procedet.
Quando au­
tem non amplùs fluere volumus, clavicula claudetur, & ceſſabit; &
rurſus quando opus ſit, idem faciemus.
Error He­
ronis in lu­
cernæ con­
ſtructione.
Lucernæ
Heronis ge­
auina figu­
ra.
22[Figure 22]
Hæc Commandinus Heronis Interpres; quæ ego omni­

no mendoſa eſſe exiſtimo: puto enim vbique lychnum pro el­
lychnio ponendum eſſe, & alia pleraque legenda prout in mar­
gine ſunt poſita aſteriſcis notata.
Non potui in venire Græcum
Heronis textum, vt vt diù quæſiverim.
Tubuli etiam ſupra ca­
lathi operculum diſponendi ſunt ſine dubio, vt nos diſpoſuimus,
quoniam Heronis textus latinus apud ipſumnet Commandinum id
exigit.
Nec mireris Lector, ſi ſuſpicet Commandini præſentem
Latinum de lucerna textum non eſſe vndequaque correſpon­
dentem græco textui; poſthumum enim eſt Opus Commandini,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index