Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605
page |< < (62) of 197 > >|
62622 L*IBER* S*TATICÆ*
Atquarti exempli demonſtratio pendet è proportione rectarum D G, H B
&
triangulorum A C D, A C B; Et enim ut D G ad H B ſic erit, ſumpta com-
muni altitudine A C, rectangulum ſub D G in A C ad rectangulum ſub H B
in A C, hoc eſt (quia iſtorum dimidia ſunt) triangulum A C D ad triangu-
lum A C B.
Pari ratione quinti exempli demonſtratio, pendet ab analogia rectæ EK
cum I C ad L M &
quadranguli A C D E ad triangulum A C B. Enimverò
cum L M ſit quarta in analogia rectarum A D, A C, H B rectangulum extre.
marum A D in L M æquatur mediarum rectangulo A C in H B. Hinc tres
rectæ E K, I C, L M pro baſibus parallelogrammorum nobis ſunto, quarum
altitudo ſit eadem A D, ideoque ut E K &
C I ad L M ſic rectangula duo
E K in A D &
CI in A D ad L M in A D ſed duo illa rectangula ſunt dupli-
cia ſuorum triangulorũ hoc eſt quadranguli A E D C;
& rectangulum L M in
A D duplum eſt trianguli A B C quia æquale eſt rectangulo A C in H D ut
ſupra jam patuit;
quamobrem erit quadrangulum A E D C ad triangulum
A B C ſicut E K &
I C ad B H ſed ſic quoque eſt propter conſtructionem,
G N ad N F quare N eſt optatum gravitatis centrum.
Sexti exempli demonſtratio huic affinis eſt. C*ONCLVSIO*. Itaque dati
rectilinei cujuſcunque gravitatis centrum invenimus.
Quod oportuit.
NOTATO.
Interim dum hæc pralo ſubjiciuntur nactus ſuns Federici Commandini Com-
mentarium in Archimedis quadraturam paraboles, ubi ad 6 propoſitionem recti-
lineorum gravitatis centrum invenire docet, modo ab horum utroque diverſo.
Siquis
cognoſcendi ſit cupidus ipſum conſulat.
5 THEOREMA. 7 PROPOSITIO.
Securiculæ gravitatis centrum eſt in recta laterum paral-
lelorum biſectionem connectente.
D*ATVM*. A B C D ſecuricula eſt qualem in Geometricis definivimus,
duobus lateribus A B, D C parallela, recta ab E biſegmento A B, connexa cum
F biſegmento ipſius D E.
Q*VAESITVM*. Quadrilateri A B C D gravitatis
centrum in jungente E F conſiſtere demonſtretur.
P*RAEPARATIO*. Tres rectæ D A, E F, C B, propter homologiam ſeg-
mentorum A E, E B, D F, F C eodem coïbunt in G.
DEMONSTRATIO.
Triangulum G D C ſuſpenſum ex rectâ G F faciet ſegmen-
103[Figure 103] ta GFC, G F D per 2 propoſ.
ſitu ęquilibria; ideoq́ue triangu-
li G D C gravitatis centrum in recta G F conſiſtet.
Sed G E B
triangulum triangulo G E A itidem ſitu æquilibre eſt, æqualia
igitur &
ſitu ęquilibria utrimque deducta relinquent quadran-
gula A E F D, E F B C quoque ſitu æquilibria, &
gravitatis
centrum in ipſa G E, neque tamen in ſegmento exteriore
E G, quamobrem in ipſâ E F.
C*ONCLVSIO*. Itaque ſecu-
riculæ gravitatis centrum eſtin rectâ parallelorum laterum bi-
ſectrice.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index