Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium
page |< < (V) of 389 > >|
17V gentiam adhibuit; quanquam is ipſe haud quidem ſibi
ita fidit, ut nihil omnino effugiſſe cenſeat, cum ea ſit
humanæ mentis conditio, ut in eadem re diu ſatis in-
tente defigi non poſſit.
Hæc idcirco ut prima quædam, atque originaria e-
ditio haberi debet, quam qui cum Viennenſi contule-
rit, videbit ſane diſcrimen.
E minoribus mutatiunculis
multæ pertinent ad expolienda, &
declaranda plura
loca;
ſunt tamen etiam nonnulla potiſſimum in pagi-
narum fine exigua additamenta, vel mutatiunculæ exi-
guæ factæ poſt typographicam conſtructionem idcirco
tantummodo, ut lacunulæ implerentur quæ aliquan-
do idcirco ſupererant, quod plures phyliræ a diver-
ſis compoſitoribus ſimul adornabantur, &
quatuor ſi-
mul præla ſudabant;
quod quidem ipſo præſente fieri
facile potuit, ſine ulla perturbatione ſententiarum, &

ordinis.
Inter mutationes occurret ordo numerorum mutatus
in paragraphis:
nam numerus 82 de novo acceſſit to-
tus:
deinde is, qui fuerat 261 diſcerptus eſt in 5: de-
mum in Appendice poſt num.
534 factæ ſunt & mu-
tatiunculæ nonnullæ, &
additamenta plura in iis, quæ
pertinent ad ſedem animæ.
Supplementorum ordo mutatus eſt itidem; quæ enim
fuerant 3, &
4, jam ſunt 1, & 2: nam eorum uſus in
ipſo Opere ante alia occurrit.
Illi autem, quod prius
fuerat primum, nunc autem eſt tertium, acceſſit in
fine ſcholium tertium, quod pluribus numeris comple-
ctitur diſſertatiunculam integram de argumento,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index