Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Table of contents

< >
[41. COMMENTARIVS.]
[42. LEMMA I.]
[43. LEMMA II.]
[44. LEMMA III.]
[45. LEMMA IIII.]
[46. LEMMA V.]
[47. LEMMA VI.]
[48. II.]
[49. III.]
[50. IIII.]
[51. V.]
[52. DEMONSTRATIO SECVNDAE PARTIS.]
[53. COMMENTARIVS.]
[54. DEMONSTRATIO TERTIAE PARTIS.]
[55. COMMENTARIVS.]
[56. DEMONSTRATIO QVARTAE PARTIS.]
[57. DEMONSTRATIO QVINT AE PARTIS.]
[58. FINIS LIBRORVM ARCHIMEDIS DE IIS, QVAE IN AQVA VEHVNTVR.]
[59. FEDERICI COMMANDINI VRBINATIS LIBER DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORV M.]
[60. CVM PRIVILEGIO IN ANNOS X. BONONIAE, Ex Officina Alexandri Benacii. M D LXV.]
[61. ALEXANDRO FARNESIO CARDINALI AMPLISSIMO ET OPTIMO.]
[62. FEDERICI COMMANDINI VRBINATIS LIBER DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORVM. DIFFINITIONES.]
[63. PETITIONES.]
[64. THEOREMA I. PROPOSITIO I.]
[65. THEOREMA II. PROPOSITIO II.]
[66. THE OREMA III. PROPOSITIO III.]
[67. THE OREMA IIII. PROPOSITIO IIII.]
[68. ALITER.]
[69. THEOREMA V. PROPOSITIO V.]
[70. COROLLARIVM.]
< >
page |< < (7) of 213 > >|
DE IIS QVAE VEH. IN AQVA.

COMMENTARIVS.

H_VIVS_ propoſitionis demonſtratio iniuria temporum deſidera-
tur, quam nos ita reſtituimus, ut ex figuris, quæ remanſerunt Archi
medem ſcripſiſſe colligi potuit:
neque enim eas immutare uiſum est,
quæ uero ad declarationem, explicationémque addenda fuerant, in
commentarijs ſuppleuimus, id quod etiam præstitimus in ſecunda
propoſitione ſecundi libri.
_SI aliqua magnitudo ſolida leuior humido. ]_ Ea uerba,
Aleuior bumido, nos addidimus, quæ in translatione non erant;
quo-
niam de eiuſmodi magnitudinibus in bac propoſitione agitur.
In humidũ demittatur, ita ut baſis portionis nõ tangat hu
Bmidum.
] _Hoc est in humidum ita demitt atur, ut baſis ſurſum ſpe_
_ctet;
uertex autem deorſum. quod quidem opponitur ei, quod in ſe-_
_quenti dixit._
In humidum demittatur, ita ut baſis tota ſit in
humido.
_His enim uerbis ſignificat portionem oppoſito modo in_
_humidum demitti, ut ſcilicet uertex ſurſum;
baſis autem deorſum_
_uergat.
eodem dicendi modo frequenter uſus est in ſecundo libro; in_
_quo de portionibus conoidis rectangulitractatur._
_Quoniã igitur unaquæq; ſphæræ portio axẽ habet in linea,_
C_quæ à cẽtro ſphæræ ad eius baſim perpẽdicularis ducitur.
]_
Iungatur enim b c, &
k l ſecet circunferentiam a b c d in puncto g;
lineam uero rectam b c in m. & quoniam duo circuli a b c d, e f b
ſecant ſe ſe in punctis b c;
recta linea, quæ ipſorum centra coniun-
git, uidelicet k l lineam b c bifariam, &
ad angulos rectos ſecat:
ut in commentarij s in Ptolemæi planiſpbærium oſtendimus.
quare
portionis circuli b n c diameter eſt m n;
& portionis b g c diame-
29. primiter m g:
nam rectæ lineæ, quæ ipſi b c æquidistantes ex utraque
parte ducuntur, cum linea n g rectos angulos faciunt;
& idcirco ab
3. tertii.ipſa bifariam ſecantur.
portionis igitur ſpbæræ b n c axis eſt n m;
& portionis b g c axis m g. ex quo ſequitur, portionis in bumido
demerſæ axem eſſe in linea k l;
ipſam ſcilicet n g. & cum grauita-
tis centrum cuius libet ſpbæræ portionis ſit in axe;
quod nos in libro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index