Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Table of contents

< >
[81.] THE OREMA XII. PROPOSITIO XVI.
[82.] THE OREMA XIII. PROPOSITIO XVII.
[83.] THEOREMA XIIII. PROPOSITIO XVIII.
[84.] THEOREMA XV. PROPOSITIO XIX.
[85.] THE OREMA XVI. PROPOSITIO XX.
[86.] THEOREMA XVII. PROPOSITIO XXI.
[87.] THE OREMA XVIII. PROPOSITIO XXII.
[88.] THEOREMA XIX. PROPOSITIO XXIII.
[89.] PROBLEMA V. PROPOSITIO XXIIII.
[90.] THEOREMA XX. PROPOSITIO XXV.
[91.] THEOREMA XXI. PROPOSITIO XXVI.
[92.] THEOREMA XXII. PROPOSITIO XXVII.
[93.] PROBLEMA VI. PROPOSITIO XX VIII.
[94.] THE OREMA XXIII. PROPOSITIO XXIX.
[95.] THEOREMA XXIIII. PROPOSITIO XXX.
[96.] THEOREMA XXV. PROPOSITIO XXXI.
[97.] FINIS LIBRI DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORVM.
< >
page |< < of 213 > >|
188FED. COMMANDINI At cum e f ſit ſexta pars axis
138[Figure 138] ſphæræ, crit d e tripla e f.
ergo
punctum e eſt grauitatis cen-
trum ipſius pyramidis:
quod
in uigeſima ſecunda huius de-
monſtratum fuit.
Sed e eſt cen
trum ſphæræ.
Sequitur igitur,
ut centrum grauitatis pyrami-
dis in ſphæra deſcriptæ idem
ſit, quod ipſius ſphæræ cen-
trum.
Sit cubus in ſphæra deſcriptus a b, & oppoſitorum pla-
norum lateribus bifariam diuiſis, per puncta diuiſionum
plana ducantur, ut communis ipſorum ſectio ſit recta li-
nea c d.
Itaque ſi ducatur a b, ſolidi ſcilicet diameter, lineæ
a b, c d ex trigeſimanona undecimi ſeſe bifariam ſecabunt.
ſecent autem in puncto e. erit
139[Figure 139] e centrũ grauitatis ſolidi a b,
id quod demonſtratum eſt in
octaua huius.
Sed quoniam ab
eſt ſphæræ diametro æqualis,
ut in decima quinta propoſi-
tione tertii decimi libri elemẽ
torum oſtenditur:
punctum e
ſphæræ quoque centrum erit.
Cubi igitur in ſphæra deſcri-
pti grauitatis centrum idem
eſt, quod centrum ipſius ſphæræ.
Sit octahedrum a b c d e f, in ſphæra deſcriptum, cuius
ſphæræ centrum ſit g.
Dico punctum g ipſius octahedri
grauitatis centrum eſſe.
Conſtat enim ex iis, quæ demon-
ſtrata ſunt à Campano in quinto decimo libro elemento-
rum, propoſitione ſextadecima eiuſimodi ſolidum diuidi
in duas pyramides æquales, &
ſimiles; uidelicetin

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index