Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (115) of 393 > >|
308115
APPENDICULA 2.
B Revitati ſimul ac perſpicuitati (huic autem præcipuè) conſulentes
præcedentia recto diſcurſu comprobata dedimus;
qualinon mo-
do veritas, opinor, ſatis ſirmatur, at ejuſdem origo limpidiùs appa-
ret.
Verùm nè quis, minùs hujuſmodi ratiociniis adſuetus, hæreat,
iſta paucula ſubdemus, quibus tales diſcurſus communiantur, quorum-
que ſubſidio non difficilè conficiantur _Propoſitorum demonſtrationes a-_
_pagogicœ_.
I. Sint quotlibet _rationes_ A ad X, B ad Y, C ad Z, ſingulæ deſig-
natâ quâ piam ratione R ad S majores;
erit _omnium antecedentium_
(ſimul acceptarum) ad _omnes conſequentes ratio_ major ratione
R ad S.
11
A. X. # A. M.
B. Y. # B. N.
C. Z. # C. O.
Nam ſint rationes A ad M, B ad N, C ad O ſingulæ æquales ra-
tioni R ad S.
ergò X & lt; M; & Y & lt; N; ac Z & lt; O. patet igitur
fore A + B + C.
X + Y + Z & gt; A + B + C. M + N + O.
hoc eſt A + B + C. X + Y + Z & gt; R. S.
II. Hinc patet, ſi quotlibet rationes ſingulæ deſignabili quâcunque
majores ſint, _antecedentium ſummam ad ſummam conſequentium_ eti-
am deſignabili quâcunque majorem rationem habere.
III. Sit curva quævis ADB, cujus axis AD, & ad hunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index