Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Table of contents

< >
[51. V.]
[52. DEMONSTRATIO SECVNDAE PARTIS.]
[53. COMMENTARIVS.]
[54. DEMONSTRATIO TERTIAE PARTIS.]
[55. COMMENTARIVS.]
[56. DEMONSTRATIO QVARTAE PARTIS.]
[57. DEMONSTRATIO QVINT AE PARTIS.]
[58. FINIS LIBRORVM ARCHIMEDIS DE IIS, QVAE IN AQVA VEHVNTVR.]
[59. FEDERICI COMMANDINI VRBINATIS LIBER DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORV M.]
[60. CVM PRIVILEGIO IN ANNOS X. BONONIAE, Ex Officina Alexandri Benacii. M D LXV.]
[61. ALEXANDRO FARNESIO CARDINALI AMPLISSIMO ET OPTIMO.]
[62. FEDERICI COMMANDINI VRBINATIS LIBER DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORVM. DIFFINITIONES.]
[63. PETITIONES.]
[64. THEOREMA I. PROPOSITIO I.]
[65. THEOREMA II. PROPOSITIO II.]
[66. THE OREMA III. PROPOSITIO III.]
[67. THE OREMA IIII. PROPOSITIO IIII.]
[68. ALITER.]
[69. THEOREMA V. PROPOSITIO V.]
[70. COROLLARIVM.]
[71. THEOREMA VI. PROPOSITIO VI.]
[72. THE OREMA VII. PROPOSITIO VII.]
[73. THE OREMA VIII. PROPOSITIO VIII.]
[74. THE OREMA IX. PROPOSITIO IX.]
[75. PROBLEMA I. PROPOSITIO X.]
[76. PROBLEMA II. PROPOSITIO XI.]
[77. PROBLEMA III. PROPOSITIO XII.]
[78. PROBLEMA IIII. PROPOSITIO XIII.]
[79. THEOREMA X. PROPOSITIO XIIII.]
[80. THE OREMA XI. PROPOSITIO XV.]
< >
page |< < of 213 > >|
FED. COMMANDINI
partes d. in pyramide igitur inſcripta erit quædam figura,
ex priſinatibus æqualem altitudinem habentibus cóſtans,
ad partes e:
& altera circumſcripta ad partes d. Sed unum-
quodque eorum priſmatum, quæ in figura inſcripta conti-
nentur, æquale eſt priſmati, quod ab eodem fit triangulo in
figura circumſcripta:
nam priſma p q priſmati p o eſt æ-
quale;
priſma s t æquale priſmati s r; priſma x y priſmati
x u;
priſma η θ priſinati η z; priſina μ ν priſmati μ λ; priſ-
ma ρ σ priſmati ρ π;
& priſma φ χ priſinati φ τ æquale. re-
linquitur ergo, ut circumſcripta figura exuperet inſcriptã
priſmate, quod baſim habet a b c triangulum, &
axem e f.
Illud uero minus eſt ſolida magnitudine propoſita. Eadȩ
ratione inſcribetur, &
circumſcribetur ſolida figura in py-
ramide, quæ quadrilateram, uel plurilaterã baſim habeat.

PROBLEMA II. PROPOSITIO XI.

Dato cono, fieri poteſt, ut figura ſolida in-
ſcribatur, &
altera circumſcribatur ex cylindris
æqualem habentibus altitudinem, ita ut circum-
ſcripta ſuperet inſcriptam, magnitudine, quæ ſo-
lida magnitudine propoſita ſit minor.
SIT conus, cuius axis b d: & ſecetur plano per axem
ducto, ut ſectio ſit triangulum a b c:
intelligaturq; cylin-
drus, qui baſim eandem, &
eundem axem habeat. Hoc igi-
tur cylindro continenter bifariam ſecto, relinquetur cylin
drus minor ſolida magnitudine propoſita.
Sit autem is cy
lindrus, qui baſim habet circulum circa diametrum a c, &

axem d e.
Itaque diuidatur b d in partes æquales ipſi d e
in punctis f g h _K_lm:
& per ea ducantur plana conum ſe-
cantia;
quæ baſi æquidiſtent. erunt ſectiones circuli, cen-
tra in axi habentes, ut in primo libro conicorum, propoſi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index