1
dit in aqua; aut hydrargyro motu ſpontaneo, nempè
ab intrinſeca virtute motiua, quæ vocatur leuitas,
igitur neceſsè eſt vt in aſcenſu penetret corpora flui
da intermedia; atque eorum tenacitatem, & denſi
tatem ſuperet, imò fluidum è ſuo loco expellat, vt
via, & tranſitus paretur, qua ſursùm aſcendere, &
perduci poſſit, & quia hydrargyrum magis conſti
patum, denſum, & graue eſt, quam aqua, igitur quod
libet corpus leue aere repletum, aut aeris naturam̨
participans, vt lignum, & cera, (quæ ex aduerſario
rum ſententia mouentur ab intrinſeca virtute leui
tatis) neceſsè eſt vt maiorem reſiſtentiam offendant
in tranſitu per hydragyrum, à cuius tenacitate, den
ſitate, & pondere gradus impetus eius neceſſariò re
tunditur retardaturque multò magis, quàm in aſcen
ſu per aquam contingit, quæ cùm magis rara, & ce
dens ſit, minùs debilitat retardatque eamdem eius
vim motiuam, quaproptèr motus aſcenſus ligni, vel
ceræ per hydrargyrum multò magis retardabitur,
quàm ille, qui per aquam fit; quia verò hoc eſt fal
ſum, & contra ſenſus euidentiam, multò enim velo
ciòr eſt motus ligni, vel ceræ factus per hydrargyrum,
quam per aquam; non igitur verum eſt ab intrinſeco, & natu
rali principio ſursùm moueri, & proindè cauſa aſcen
ſus non erit leuitas poſitiua, ideoque nullum vſum̨
habebit in natura, nec propterea exiſtet vlla leuitas.