Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 579 > >|
1
diſrumpat
, atque terebret: hoc autem nulla rationę
fieri
poſſet, niſi aer haberet vim, & facultatem̨
ingentem
ſeſe dilatandi, & amplius ſpatium̨
occupandi
.
Cùm igitur iam ex ſuperiùs dictis inno­
tuerit
ad quamnam maximam amplitudinem aer ra­
refieri
, dilatarique poſſit, pariterque ad quem gra­
dum
conſtipationis, condenſationiſque comprimi va­
leat
, & vidimus quòd eadem aeris moles, quæ in ſua
maxima
condenſatione fuit redacta occupabat minus
quam
bis milleſimam partem ſpatij, quod in maxima
ſui
dilatatione explebat, dicendum eſt aerem in ſua
naturali
conſtitutione, ideſt remota omni violentią
externa
, ampliſſimum ſpatium exigere, & in tali qui­
dem
expanſione conſeruari in ſuprema aeris regione,
vel
in ſpatio vacuo, at in regione infima aeris propè
aquam
, & terram tunc quidem varijs modis compri­
mitur
, cùm à pondere aeris incumbentis, tùm à pon­
dere
aquæ aut terræ in infimis cauitatibus, aut à qua­
cumque
alia vi motiua ad prædictam maximam con­
ſtipationem
redigitur.
Sic videmus in inſtrumento
Torricelliano
aeris granula ad latera mercurij poſi­
ta
, dum ſursùm aſcendunt quò magis ad mercurij
ſummitatem
accedunt, magis moles aereorum gra­
nulorum
augeri, quouſque propè ſpatium inane ſu­
premum
ingentes ſphęras expleant: idipſum immiſſa
veſica
cyprina propemodum exinanita intra mercu­
rium
obſeruatur, & clariùs mercurio ſuperpoſita
quæ
portione conſpicitur in eodem inſtrumento, nam
granula
aerea intra aquam contenta, quæ hactenùs ob

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index